라틴어 문장 검색

Tellurem porco, Silvanum lacte piabant, floribus et vino Genium memorem brevis aevi, Fescennina per hunc inventa licentia morem versibus alternis opprobria rustica fudit, libertasque recurrentis accepta per annos lusit amabiliter, donec iam saevus apertam in rabiem coepit verti iocus et per honestas ire domos impune minax, doluere cruento dente lacessiti;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 152)
idem finitis studiis et mente recepta obturem patulas impune legentibus auris.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 261)
"inultus ut tu riseris Cotytia volgata, sacrum liberi Cupidinis, et Esquilini pontifex venefici inpune ut Vrbem nomine inpleris meo?"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1723)
iam si minor in eligendis custodum vel praeceptorum moribus fuit cura, pudet dicere, in quae probra nefandi homines isto caedendi iure abutantur, quam det allis quoque nonnunquam occasionem hic miserorum metus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 116:1)
quodsi duodecim tabulae nocturnum furem quoquo modo, diurnum autem, si se telo defenderet, impune voluerunt, quis est qui, quoquo modo quis interfectus sit, putet?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 367:2)
Ex scholis haec vitia, quibus omnia libere fingimus et impune, quia pro facto est quidquid voluimus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 61:1)
post haec, an alio tempore et aliter facere vel facilius vel securius potuerit, ut dicit Cicero pro Milone enumerans plurimas occasiones, quibus ab eo Clodius impune occidi potuerit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 113:1)
Tamen haec talia facinora impune suscepisse parum habuere, itaque postremo leges, maiestas vestra, divina et humana omnia hostibus tradita sunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장17)
Atque ego tametsi viro flagitiosissimum existimo impune iniuriam accepisse, tamen vos hominibus sceleratissimis ignoscere, quoniam ciues sunt, aequo animo paterer, ni misericordia in perniciem casura esset.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장39)
Nam et illis, quantum importunitatis habent, parum est impune male fecisse, nisi deinde faciendi licentia eripitur, et vobis aeterna sollicitudo remanebit, cum intellegetis aut seruiendum esse aut per manus libertatem retinendam.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장40)
nemo novit deum, multi de illo male existimant, et inpune.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 10:6)
Nulla ad aures nostras vox inpune perfertur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 53:1)
" Inter hos tamen iocos inpune tulit ante iudicium adulter, in iudicio leno, qui damnationem peius effugit quam meruit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 6:4)
Consors pericli pariter ac regni mei, Aegisthe, gradere, gnata genetricem impie probris lacessit, occulit fratrem abditum.
(세네카, 아가멤논 18:1)
ex eo inpune sit quod adultero se dedit, si est aliquid quod non dederit.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION