라틴어 문장 검색

post tanti prodigii procurationem eodem anno de Hernicis consultus senatus cum fetiales ad res repetendas nequiquam misisset, primo quoque die ferendum ad populum de bello indicendo Hernicis censuit, populusque id bellum frequens iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 55:1)
dictu mirabile, tenuit non solum ales captam semel sedem, sed quotienscumque certamen initum est, levans se alis os oculosque hostis rostro et unguibus appetit, donec territum prodigii talis visu oculisque simul ac mente turbatum Valerius obtruncat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 267:1)
prodigii ea res loco habita captisque magis mentibus quam consceleratis similis visa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 265:2)
quam conveniens esse, propter Q. Fabium civitatem in laetitia victoria supplicationibus ac gratulationibus esse, eum propter quem deum delubra pateant, arae sacrificiis fument, honore donis cumulentur, nudatum virgis lacerari in conspectu populi Romani, intuentem Capitolium atque arcem deosque ab se duobus proeliis haud frustra advocatos!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 478:1)
itaque et supplicationes ob rem bene gestam consulis nomine decernunt et iustitium remittitur quod fuerat dies duodeviginti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 286:1)
supplicatioque perlaeta fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 286:2)
insignem supplicationem fecit certamen in sacello Pudicitiae Patriciae, quae in foro Bovario est ad aedem rotundam Herculis, inter matronas ortum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 310:1)
felix annus bellicis rebus, pestilentia gravis prodigiisque sollicitus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 446:1)
litterae consulum ingenti laetitia et in curia et in contione auditae, et quadridui supplicatione publicum gaudium privatis studiis celebratum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 644:1)
neque eo anno, quia bello occupati consules erant, quicquam de ea re actum, praeterquam quod unum diem Aesculapio supplicatio habita est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 682:2)
cum inter alia prodigia fulmine deiectum esset in Capitolio Iovis signum, caput eius per haruspices inventum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIIII Periocha2)
eiusque belli causa supplicatio per urbem habita atque adorati di ut bene ac feliciter eveniret quod bellum populus Romanus iussisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 159:2)
tum quae moles ea quidve prodigii esset quaerentem audisse vastitatem Italiae esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 225:1)
apud Romanos haudquaquam tanta alacritas erat super cetera recentibus etiam territos prodigiis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 481:1)
Romae aut circa urbem multa ea hieme prodigia facta aut, quod evenire solet motis semel in religionem animis, multa nuntiata et temere credita sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 659:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION