라틴어 문장 검색

Praetermitto Maximos, Catones, Gallos, Pisones, Brutos, Scaevolas, Metellos, Scauros, Marios, Crassos, Marcellos atque Aufidios, quorum non minor in luctu quam in bellis virtus fuit et quorum orbitates in Consolationis libro Tullius explicavit, ne videar aliena potius quam nostra quaesisse;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 5:13)
Iudas de apostolatus fastigio in proditionis tartarum labitur et nec familiaritate convivii nec intinctione buccellae nec osculi gratia frangitur, ne quasi hominem tradat, quem filium Dei noverat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 1:9)
"nemo petit, modicis quae mittebantur amicis a Seneca, quae Piso bonus, quae Cotta solebat largiri;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V51)
Postquam id nefas proditione discussum est, Asculo furor omnis erupit, in ipsa quidem ludorum frequentia trucidatis qui tunc aderant ab urbe legatis.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ADVERSUM SOCIOS 9:1)
Quin, illud quoque ultimum dedecus belli, capta sunt castra praetorum - nec nominare ipsos pudebit - castra Manlii, Lentuli, Pisonis, Hypsaei.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERVILE 7:1)
Isset ultra Alpes furor, nisi altera proditione Volturci praetoris litterae tenerentur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CATILINAE 9:2)
sed a Pisone perdomiti in ipsa captivitate rabiem ostendere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM THRACICUM 1:3)
Quippe Dones, quem rex Artageris praefecerat, simulata proditione adortus virum intentum libello, quem ut thensaurorum rationes continentem ipse porrexerat, stricto repente ferro subiit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ARMENICUM 3:1)
sed Piso uxorem Vulcani Maiestam, non Maiam, dicit vocari.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 18:2)
Idem Cicero de Pisone genero et M. Lepido lepidissime cavillatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 13:4)
Cicero, inquam, cum Piso gener eius mollius incederet, filia autem concitatius, ait filiae:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 16:2)
Piso ait vitulam victoriam nominari.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 14:1)
— Quem falsa sub proditione Pelasgi Insontem infando indicio, quia bella vetabat, Demisere neci.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 5:3)
Cogitur enim aut negare se scire, quod extremum verecundiae damnum putant, aut respondere temere et fortuito se eventui veri falsive committere, unde saepe nascitur inscitiae proditio:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 5:2)
His dictis cum ad interrogandum ordo Servium iam vocaret, naturali pressus ille verecundia usque ad proditionem coloris erubuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION