라틴어 문장 검색

tradidere quidam venenum ei per libertum ipsius, cui nomen Cleonicus, paratum iussu Neronis vitatumque a Seneca proditione liberti seu propria formidine, dum persimplici victu et agrestibus pomis ac, si sitis admoneret, profluente aqua vitam tolerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 45장6)
is profluente sanguine ubi frigescere pedes manusque et paulatim ab extremis cedere spiritum fervido adhuc et compote mentis pectore intellegit, recordatus carmen a se compositum quo vulneratum militem per eius modi mortis imaginem obisse tradiderat, versus ipsos rettulit eaque illi suprema vox fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 70장2)
nam et Secundo purus et pressus et, in quantum satis erat, profluens sermo non defuit, et Aper omni eruditione imbutus contemnebat potius litteras quam nesciebat, tamquam maiorem industriae et laboris gloriam habiturus, si ingenium eius nullis alienarum artium adminiculis inniti videretur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 2장 2:1)
ex his fontibus etiam illa profluunt, ut facilius iram iudicis vel instiget vel leniat, qui scit quid ira, promptius ad miserationem impellat, qui scit quid sit misericordia et quibus animi motibus concitetur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 31장 3:1)
at contra ipso mouente statuae equestres, cum plurifariam ei ponerentur, fractis repente cruribus pariter corruerunt, et laurea, quam religiosissime circumdederat, in profluentem excidit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 9장 1:3)
ac dum exulceratam in fronte uerrucam uehementius scalpit, profluente sanguine:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 16장 2:1)
Ipsi amnes ex Armeniae montibus profluunt ac magno deinde aquarum divortio iter, quod coeperunt, percurrunt:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 15:1)
Et cum omnis vis causandi sit radius quidam profluens a prima causa, que Deus est, manifestum est quod illud celum quod magis habet rationem cause, magis de luce divina recipit.
(단테 알리기에리, Epistolae 119:9)
3. Sed quanquam mulier in scriptis prius inveniatur locuta, rationabilius tamen est ut hominem prius locutum fuisse credamus, et inconvenienter putatur tam egregium humani generis actum non prius a viro quam a femina profluxisse.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 23:1)
nam quicquid de cacuminibus illustrium capitum poetantium profluxit ad labia, in solis cantionibus invenitur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 41:2)
Non ancilla tuum iecur ulceret ulla puerueintra marmoreum uenerandi limen amici,ne dominus pueri pulchri caraeue puellaemunere te paruo beet aut incommodus angat.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1834)
meum iecur urere bilis.
(호라티우스의 풍자, 1권, 09장72)
deinde secuti mazonomo pueri magno discerpta ferentesmembra gruis sparsi sale multo non sine farre,pinguibus et ficis pastum iecur anseris albaeet leporum avolsos, ut multo suavius, armos,quam si cum lumbis quis edit.
(호라티우스의 풍자, 2권, 08장50)
Quid referam quanta siccum iecur ardeat ira, cum populum gregibus comitum premit hic spoliator pupilli prostantis et hic damnatus inani iudicio?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I13)
Anseris ante ipsum magni iecur, anseribus par altilis, et flavi dignus ferro Meleagri spumat aper.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V53)

SEARCH

MENU NAVIGATION