라틴어 문장 검색

Nunc hostes vino domiti somnoque sepulti
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 20:3)
Mulciber est Vulcanus, quod ignis sit et omnia mulceat ac domet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 2:2)
Cur qui esuriens biberit aliquantulum famem sublevat, qui vero sitiens cibum sumpserit non solum non domat sitim sed magis magisque cupidinem potus accendit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 18:2)
Tunc Umbris Marsisque ferax, domitusque Sabelle Vomere, piniferis amplexus rupibus omnes Indigenas Latii populos, non deserit ante Hesperiam, quam cum Scyllaeis clauditur undis, Extenditque suas in templa Lacinia rupes;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:58)
At te Corfini validis circumdata muris Tecta tenent, pugnax Domiti:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:20)
Idem ego per Sythici profugum divortia Ponti Indomitum regem, Romanaque fata morantem, Ad mortem, Sulla felicior, ire coegi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:32)
sic viribus impar Tradidit Hesperiam, profugusque per Apula rura Brundusii tutas conscendit Magnus in arces.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:49)
Urbs est Dictaeis olim possessa colonis, Quos profugos Creta vexere per aequora puppes Cecropiae, victum mentitis Thesea velis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:50)
His praeter Latias acies erat impiger Astur, Vettonesque leves, profugique a gente vetusta Gallorum Celtae, miscentes nomen Iberis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:3)
Iam domiti cessere duces, pacisque petendae Auctor damnatis supplex Afranius armis, Semianimes in castra trahens hostilia turmas, Victoris stetit ante pedes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:1)
tunc moestus vastis ululatus in antris, Extremaeque sonant, domita iam virgine, voces:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:55)
Interea domitis Caesar remeabat Iberis, Victrices aquilas alium laturus in orbem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:1)
Qualis erat populi facies clamorque faventis, Olim cum iuvenis primique aetate triumphi Post domitas gentes, quas torrens ambit Iberus, Et quaecumque fugax Sertorius impulit arma, Vespere pacato, pura venerabilis aeque Quam currus ornante toga, plaudente senatu, Sedit adhuc Romanus eques.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:4)
tibi, numine pugnax Adverso Domiti, dextri frons tradita Martis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:4)
Mors tamen eminuit clarorum in strage virorum Pugnacis Domiti, quem clades fata per omnes Ducebant.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION