라틴어 문장 검색

tum ex iis, qui adsueverant talibus ministeriis, unus canis leoni cum aliis inhaerentis crus avellere et, quia non sequebatur, ferro amputare coepit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 37:3)
Et quidem miserrimi iuvenis ad primum statim ictum amputatur gladio caput truncumque in suo sanguine volutatur cadaver.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 7:3)
Tunc Olofernae caput Iudith continens amputavit;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 15:37)
Aliae virili habitu, veste mutata, erubescunt feminae esse, quod natae sunt, crinem amputant et inpudenter erigunt facies eunuchinas.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:41)
Ego prolapsus, ego vergipellis et lubricus, ego mendax et Satanae arte decipiens!
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 2:1)
Igitur et Fabia, quia persuaserat sibi et putabat virum iure a se dimissum nec evangelii vigorem noverat, in quo nubendi universa causatio viventibus viris feminis Christianis amputatur, dum multa diaboli vitat vulnera, unum incauta vulnus accepit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:29)
Ad hoc scorta, calones, sarcinae nisi ad usum necessariae amputantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 10:3)
Aliis oculos, aliis manus amputabant, uni os obsutum, recisa prius lingua, quam in manu tenens barbarus
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM GERMANICUM 17:1)
multimodis ut noscere possis dispertitam animae naturam exisse per artus et prius esse sibi distractam corpore in ipso, quam prolapsa foras enaret in aëris auras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 14:9)
inclinatur enim retroque recellit et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 18:15)
hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit in medio locus, extemplo primordia ferri in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 33:2)
ac si quis eorum in indignationem ob tale dictum prolapsus fuisset, ulterius ei in alterum dicere non licebat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 21:3)
Post omnia in voluptatem censura cothurnati sermoni invectus es, tamquam voluptas virtuti semper inimica sit, et non cum in luxum spreta mediocritate prolapsa est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 28:1)
Hic aures, alius spiramina naris aduncae Amputat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:79)
sed eam gravis insuper ictus Amputat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:55)

SEARCH

MENU NAVIGATION