라틴어 문장 검색

neque vereare me quospiam iudices Catonianos advocaturum, qui modo invidiam, modo ignorantiam suam factae severitatis velamine tegant, quamquam imperitis venia debetur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 8:3)
Assidua pondus non habet severitas.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, A35)
Bono iustitiae proxima est severitas.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, B10)
Severitas assidua amittit auctoritatem.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, S11)
Severitatem abditam, clementiam in procinctu habe.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, S12)
Communia voluit esse et commoda profanis et incommoda suis, ut pari consortio omnes et lenitatem eius et severitatem experiremur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 41장 3:1)
Quia haec ita didicimus apud ipsum, diligimus lenitatem, metuimus severitatem, vos contra utramque despicitis:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 41장 4:1)
sed severitate imperii victi eandem virtutem et oderant et mirabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 303:4)
fecit tamen atrocitas poenae oboedientiorem duci militem, et praeterquam quod custodiae vigiliaeque et ordo stationum intentioris ubique curae erant, in ultimo etiam certamine, cum descensum in aciem est, ea severitas profuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 101:1)
temperandum ingenium suum esse et severitatem miscendam comitati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 512:2)
tum T. Manlius Torquatus, priscae ac nimis durae, ut plerisque videbatur, severitatis, interrogatus sententiam ita locutus fertur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 722:1)
neque enim omnia emebat aut eblandiebatur, sed vim etiam flagitiis adhibebat, periculosumque et viris et parentibus erat moram incommoda severitate libidini regiae fecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 473:1)
et sive ex residua vetere simultate sive intempestiva iactatione severitatis inflatus M. Livium, quia populi iudicio esset damnatus, equum vendere iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 518:1)
eadem severitas imperii, quam nunc oderunt, tum eos continuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 440:1)
haec sicut ad militum animos stimulandos aliquem aculeum habent, qui parum licentiae, parum avaritiae suae inservitum censent, ita apud populum Romanum nihil valuissent, qui, ut vetera atque audita a parentibus suis non repetat, quae ambitione imperatorum clades acceptae sint, quae severitate imperii victoriae partae, proximo certe Punico bello, quid inter M. Minucium magistrum equitum et Q. Fabium Maximum dictatorem interfuerit, meminit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 449:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION