라틴어 문장 검색

Proximam necem Plautii Laterani consulis designati Nero adiungit, adeo propere ut non complecti liberos, non illud breve mortis arbitrium permitteret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 60장1)
tunc eodem in cubiculo, eodem ferro abscindunt venas, properique et singulis vestibus ad verecundiam velati balineis inferuntur, pater filiam, avia neptem, illa utrosque intuens, et certatim precantes labenti animae celerem exitum, ut relinquerent suos superstites et morituros.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 11장6)
quod nisi Paulinus cognito provinciae motu propere subvenisset, amissa Britannia foret;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 2:1)
Inferioris tamen Germaniae legiones sollemni kalendarum Ianuariarum sacramento pro Galba adactae, multa cunctatione et raris primorum ordinum vocibus, ceteri silentio proximi cuiusque audaciam expectantes, insita mortalibus natura, propere sequi quae piget inchoare.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 55장1)
mota propere castra, vastati agri, direptus longa pace in modum municipii extructus locus, amoeno salubrium aquarum usu frequens;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 67장7)
sed haud secus discrimine senatus quam suo territus et praefectos praetorii ad mitigandas militum iras statim miserat et abire propere omnis e convivio iussit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 81장4)
classis Cornelium Fuscum praefectum sibi destinat, qui propere adcucurrit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 12장9)
is balineas abluendo cruori propere petit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 32장11)
ipse nihil e solito luxu remittens et diffidentia properus festinare comitia, quibus consules in multos annos destinabat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 55장5)
simul Domitianus Mucianusque accingebantur, dispari animo, ille spe ac iuventa properus, hic moras nectens quis flagrantem retineret, ne ferocia aetatis et pravis impulsoribus, si exercitum invasisset, paci belloque male consuleret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 68장8)
rex tot hominum salute tam sibi necessariorum magno opere gavisus confestim cum epistula Artabazum ad Pausaniam mittit in qua eum collaudat ac petit, ne cui rei parcat ad ea efficienda, quae polliceretur:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 5:1)
hic cum semianimis de templo elatus esset, confestim animam efflavit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 4:1)
nam cum ille animo forti invidiae ingratorum civium cessisset bellumque Lacedaemonii Atheniensibus indixissent, confestim notae eius virtutis desiderium consecutum est.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 2:2)
quare relinqui eum par non esse et omnes confestim sequi.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 6장 4:2)
sed egredere propere, ne alios corrumpas, cum me non potueris.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION