라틴어 문장 검색

et sane quis mente vel declamantis habitum vel orantis vocem, incessum, pronuntiationem, illum denique animi et corporis motum, sudorem, ut alia praeteream, et fatigationem, audiente uno:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 98:3)
nam ut orantem pro capite sollicitudo deceat et cura et ad amplificandam orationem quasi machinae, ita in parvis rebus iudiciisque vana sint eadem, rideaturque merito, qui apud disceptatorem de re levissima sedens dicturus utatur illa Ciceronis confessione, non modo se animo commoveri, sed etiam corpore ipso perhorrescere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 45:1)
Curius ubi intellegit, quantum periculum consuli inpendeat, propere per Fulviam Ciceroni dolum, qui parabatur, enuntiat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 28장2)
Quibus rebus confectis omnia propere per nuntios consuli declarantur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 46장1)
Igitur ubi iter eius ex perfugis cognovit, castra propere movit ac sub ipsis radicibus montium consedit, qua illi descensus erat in Galliam properanti.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 57장4)
Igitur equitatum omnem ad castra propere misit ac statim C. Marium cum cohortibus sociorum, eumque lacrimans per amicitiam perque rem publicam obsecrat, ne quam contumeliam remanere in exercitu victore neue hostis inultos abire sinat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 58장9)
Metellus propere cunctos senatorii ordinis ex hibernis accersi iubet;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 62장7)
Qui postquam allatas litteras audivit et ex consuetudine ratus opera aut ingenio suo opus esse in tabernaculum introiit, dormiente illo epistulam super caput in puluino temere positam sumit ac perlegit, dein propere cognitis insidiis ad regem pergit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 71장3)
Sed pariter cum capta Thala legati ex oppido Lepti ad Metellum venerant orantes, uti praesidium praefectumque eo mitteret:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 77장1)
deinde ipse intentus propere sequi neque milites praedari sinere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 91장9)
Itaque Marium propere adit, acta edocet, hortatur, ab ea parte qua ipse ascenderat castellum temptet, pollicetur sese itineris periculique ducem.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장7)
Et mehercule, Sulla, ante te cognitum multis orantibus.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 110장2)
exprome propere, sede qua genitus cluas, hoc ne peremptus stipite ad terram accidas;
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 5:17)
quod profecto non fieret, nec in hunc furorem omnes profecto mortales consensissent adloquendi surda numina et inefficaces deos, nisi nossemus illorum beneficia nunc oblata ultro, nunc orantibus data, magna, tempestiva, ingentes minas interventu suo solventia.
(세네카, 행복론, Liber IV 16:2)
abolere propere pessimam ferro luem equidem parabam:
(세네카, 메데아 4:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION