라틴어 문장 검색

Leo rugit, quis non timebit? Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit?
(불가타 성경, 아모스서, 3장8)
Et dixit Amasias ad Amos: " Qui vides, gradere. Fuge in terram Iudae et comede ibi panem et prophetabis ibi;
(불가타 성경, 아모스서, 7장12)
Et nunc audi verbum Domini. Tu dicis: "Non prophetabis super Israel et non stillabis verba super domum Isaac".
(불가타 성경, 아모스서, 7장16)
" Et erit in die hostiae Domini: visitabo super principes et super filios regis et super omnes, qui induti sunt veste peregrina;
(불가타 성경, 스바니야서, 1장8)
et visitabo super omnem, qui arroganter ingreditur super limen in die illa, qui complent domum domini sui iniquitate et dolo.
(불가타 성경, 스바니야서, 1장9)
Et erit in tempore illo: scrutabor Ierusalem in lucernis et visitabo super viros defixos in faecibus suis, qui dicunt in cordibus suis: "Non faciet bene Dominus et non faciet male".
(불가타 성경, 스바니야서, 1장12)
Et erit funiculus maris reliquiis domus Iudae: ibi pascentur, in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent, quia visitabit eos Dominus Deus eorum et convertet sortem eorum.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장7)
Dixi: Nunc timebis me, suscipies disciplinam! Et non evanescent ab oculis eius omnia, in quibus visitavi eam. Verumtamen acceleraverunt corrumpere omnes actiones suas.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장7)
quia ecce ego suscitabo pastorem in terra, qui perituram ovem non visitabit, dispersam non quaeret et contritam non sanabit et stantem non sustinebit et carnes pinguium comedet et ungulas earum confringet.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장16)
Et erit: in die illa confundentur prophetae, unusquisque ex visione sua, cum prophetaverit; nec operientur pallio saccino, ut mentiantur,
(불가타 성경, 즈카르야서, 13장4)
nam ipse, qui habet in caelis habitationem, visitator et adiutor est loci illius et venientes ad malefaciendum percutit ac perdit ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장39)
Forte quondam in disponendo die mane praedixerat, quidquid aegrorum in ciuitate esset uisitare se uelle;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 11장 2:1)
primis imperii diebus quanquam, ut diximus, iactator ciuilitatis, neque conuiuia inire ausus est nisi ut speculatores cum lanceis circumstarent militesque uice ministrorum fungerentur, neque aegrum quemquam uisitauit nisi explorato prius cubiculo culcitisque et stragulis praetemptatis et excussis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 35장 1:2)
quam cum ex duritie alui cubantem uisitaret, et illa tractans lanuginem eius, ut assolet, iam grandis natu per blanditias forte dixisset:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 34장 5:2)
et, quod horribilius est, quod astronomi quidam et crude prophetantes necessarium asserunt quod, male usi libertate arbitrii, eligere maluistis.
(단테 알리기에리, Epistolae 75:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION