라틴어 문장 검색

translatio a lana, quae deducitur in tenuitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 52)
sane sciendum, translationem hanc esse, non comparationem, quae si ponatur in fine, vitiosum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 5142)
pullulat mira in singulis est proprietas:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 171)
ante locum similem exqvirunt dicit, in translatione arborum similem terram esse requirendam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2661)
et est translatio a marmorariis, qui iuncturas marmorum unguibus pro- bant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2776)
translatio a quadris lapidibus, qui sibi bene conveniunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2785)
sane non est comparatio, sed translatio, sicut etiam in primi fine di- ximus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5413)
et bene rem turpem aperte a Lucretio tractatam vitavit translationibus, quas omnes ab agricul- tura traxit, ut 'luxu' propter luxuriam segetum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1352)
et hoc similiter per translationem dixit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1364)
sane perite, quo- niam scit breve esse opus hoc de apibus et intra paucos versus posse consumi, usus est translationibus ad dilatandam materiam, dicens apes habere reges, praetoria, urbes et populos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 12)
sane quoniam supra ait 'magnanimosque duces', ideo in- tulit modo 'sedes statioque', quam translationem diligenter reservat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 83)
'nare' pro 'volare', ut apud Ennium in primo "transnavit cita per teneras caliginis auras". proprietas tamen vocis aptior est natantibus, quam volantibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 593)
Quare L. Sullae, C. Caesaris pecuniarum translatio a iustis dominis ad alienos non debet liberalis videri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 58:4)
In verbis etiam illa sunt, quae aut ex immutata oratione ducuntur aut ex unius verbi translatione aut ex inversione verborum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 261:1)
Ex translatione autem, ut, cum Scipio ille maior Corinthiis statuam pollicentibus eo loco, ubi aliorum essent impera- torum, turmalis dixit displicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 262:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION