라틴어 문장 검색

Idemque tempus et diutinis malis fatigatos, et ab aestate tantum proxima pressos interemit, et alios nouis morbis conficit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 9:1)
ut anima deficiat, ut sanguis prorumpat, efficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 11:4)
si grauior somnus pressit, si tumultuosa somnia fuerunt, si saepius expergiscitur aliquis quam adsuevit, deinde iterum soporatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 2장 2:4)
ubi nocturna uigilia premitur, etiamsi interdiu somnus accedit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 4장 1:3)
At quibus magni lienes sunt, iis gingiuae malae sunt, et os olet, aut sanguis aliqua parte prorumpit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 21:1)
ex is deinde, quae in exteriorem partem prorumpunt, eae pessimae, quae maximae quaeque planissimae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 23:2)
Mulier ex partu si cum febre uehementibus etiam et adsiduis capitis doloribus premitur, in periculo mortis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 35:2)
Si sine causa longus dolor capitis est, et in ceruices ac scapulas transit, rursusque in caput reuertitur, aut a capite ad ceruices scapulasque peruenit, perniciosus est, nisi uomicam aliquam excitauit, sic ut pus extussiretur, aut nisi sanguis aliqua parte prorupit, aut nisi in capite multa porrigo totoue corpore pustulae ortae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 36:1)
Auertitur quoque interdum sanguis, ubi alia parte prorumpens alia emittitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 14:4)
si spiritus ex naribus cum feruore prorumpit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 7:8)
Licetque protinus scire id esse, ubi uenarum exigui inbecillique pulsus sunt, sudor autem et supra consuetudinem et modo * et tempore ex toto thorace et ceruicibus atque etiam capite prorumpit, pedibus tantummodo et cruribus siccioribus atque frigentibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 1:4)
ubi umor cutem inflat, eaque intumescit et prementi digito cedit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 4:2)
Verum ut ex naribus aliquando, sic ex ore prorumpit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 1:4)
Neque alienum est, dum premit morbus, clausis fenestris aegrum continere:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 4:3)
eaque dura est et prementi renititur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION