-
una omnis summissa phalanx tantaeque salutant te, princeps, galeae.
- (클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:272)
-
veteres actus primamque iuventam prosequar?
- (클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:7)
-
vixque salutatis Laribus, vix coniuge visa, deterso necdum repetebat sanguine campum.
- (클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:63)
-
"si vos adeo Stilichone curules augeri flagratis" ait "quas sola iuvare fama potest, quanto me dignius incitat ardor, ut praesente fruar conscendentemque tribunal prosequar atque anni pandentem claustra salutem?"
- (클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:122)
-
Siculi quoque non mediocri cura negotium istud prosecuti sunt Hieron et Epicharmus, cuiusdiscipulus Philometor et Attalus.
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 8:1)
-
ac rursus praemio prosequimur eos, qui strenue atque industrie se gerunt.
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 18:4)
-
nunc reliquum ordinem prosequemur.
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 4장 6:7)
-
Nam is forte Casini cum apud hospitem cenaret, appositumque e vicino flumine lupum degustasset atque expuisset, improbum factum dicto prosecutus:
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 3:2)
-
Mago quidem ventribus etiam bubulis idem fieri affirmat, quam rationem diligentius prosequi supervacuum puto, consentiens Celso, qui prudentissime ait, non tanto interitu pecus istud amitti,,ut sic requirendum sit.
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 6:2)
-
tum permissu * * progressusque salutatur ab Arminio;
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 9장4)
-
miles in loco proelii Tiberium imperatorem salutavit struxitque aggerem et in modum tropaeorum arma subscriptis victarum gentium nominibus imposuit.
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 18장3)
-
non hoc praecipuum amicorum munus est, prosequi defunctum ignavo questu, sed quae voluerit meminisse, quae mandaverit exequi.
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 71장7)
-
sed Tiberius pro confecto interpretatus id quoque Blaeso tribuit ut imperator a legionibus salutaretur, prisco erga duces honore qui bene gesta re publica gaudio et impetu victoris exercitus conclamabantur;
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 74장8)
-
proinde socios civis et deos ipsos precor, hos ut mihi ad finem usque vitae quietam et intellegentem humani divinique iuris mentem duint, illos ut, quandoque concessero, cum laude et bonis recordationibus facta atque famam nominis mei prosequantur.
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 38장5)
-
et minui sibi invidiam adempta salutantum turba sublatisque inanibus veram potentiam augeri.
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 41장6)