라틴어 문장 검색

utrumque enim caput protendit in mare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXV.6)
sed postulauit a rege Osuio, ut illis episcopus Ceadda daretur, qui tunc in monasterio suo, quod est in Laestingae, quietam uitam agebat, Uilfrido administrante episcopatum Eboracensis ecclesiae, nec non et omnium Nordanhymbrorum, sed et Pictorum, quousque rex Osuiu imperium protendere poterat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III.3)
Quibus termino adpropinquantibus, tanta hodie calculatorum exuberat copia, ut etiam in nostris per Brittaniam ecclesiis plures sint, qui mandatis memoriae ueteribus illis Aegyptiorum argumentis, facillime possint in quotlibet spatia temporum paschales protendere circulos, etiamsi ad quingentos usque et XXX duos uoluerint annos;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 8:7)
illius ut uerbis, sis mihi lenta ueto, ne tibi neglecti mittant mala somnia manes, maestaque sopitae stet soror ante torum, qualis ab excelsa praeceps delapsa fenestra uenit ad infernos sanguinolenta lacus.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 625)
Romulus inquit, Quirites, parens urbis huius, prima hodierna luce caelo repente delapsus se mihi obvium dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 175:1)
quorum cum plerique delapsi ex equis essent et alii turbati, et a Samnitium acie ad opprimendos eos qui ceciderant et ad suos tuendos ab Romanis procursum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 514:2)
Crispinus supra scutum sinistrum umerum Badio hasta transfixit, superque delapsum cum vulnere ex equo desiluit, ut pedes iacentem conficeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 282:3)
volucres ad terram delapsas clamore militum ait, tantamque multitudinem conscendisse naves ut nemo mortalium aut in Italia aut in Sicilia relinqui videretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 349:1)
alii, postquam transitum in Asiam est, cum turma Fregellana missum exploratum ad regia castra, effuso obviam equitatu cum reciperet sese, in eo tumultu delapsum ex equo cum duobus equitibus oppressum, ita ad regem deductum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 388:3)
numerus interfectorum haud facile iniri potuit, quia late per omnes amfractus montium fugaque et caedes fuit, et magna pars rupibus inviis in profundae altitudinis convalles delapsa est, pars in silvis vepribusque occisa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 288:1)
ordo autem est 'sensit in medios hostes se esse delapsum'. ergo 'delapsus' nominativum pro accusativo posuit, ut Horatius vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus pro 'ait se dignis paratum esse'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3775)

SEARCH

MENU NAVIGATION