라틴어 문장 검색

At varios linguae sonitus natura subegit mittere et utilitas expressit nomina rerum, non alia longe ratione atque ipsa videtur protrahere ad gestum pueros infantia linguae, cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 36:1)
inritata canum cum primum magna Molossum mollia ricta fremunt duros nudantia dentes, longe alio sonitu rabies [re]stricta minatur, et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 36:15)
[sic unum quicquid paulatim protrahit aetas in medium ratioque in luminis eruit oras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 47:4)
sic unum quicquid paulatim protrahit aetas in medium ratioque in luminis erigit oras;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 49:6)
tum supera terram quae sunt extructa domorum ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque, inclinata minent in eandem prodita partem protractaeque trabes inpendent ire paratae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 18:11)
In Caesarem quoque mordacitas Ciceronis dentes suos strinxit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 9:1)
— Patriae strinxit pietatis imago, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 9:3)
et reliqua, quibus protraxit iocunditatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 4:1)
et tamen gelu stringitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 29:4)
acetum autem omnium maxime frigorificum est, atque id tamen numquam gelu stringitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 29:6)
Strictaque pendentes deducunt carbasa nautae, Nec quatiunt validos, ne silibet aura, rudentes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:37)
ilia tamen nisu, quo prenderat, haesit, Deriguitque tenens strictis immortua nervis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:56)
Et quamvis primo ferrum strinxere gementes, Ut dextrae iusti gladius dissuasor adhaesit, Dum feriant, odere suos, animosque labantes Confirmant ictu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:79)
iam pectora pigro Stricta gelu:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:49)
Nam quis castra vocet tot strictas iure secures, Tot fasces?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION