라틴어 문장 검색

124. In qualibet perscrutatione de oecologia integra quae hominem non excludat, oportet pondus laboris addatur, tam sapienter a sancto Ioanne Paulo II eius in Litteris encyclicis Laborem exercens explanatum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 164:1)
Haud prudens potestatis aedificatio efficit ut de ambitu sapienter agenda difficulter in publica regiminum agenda inserantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 230:3)
quaedam genera res sapienter quaestuoseque iterum adhibendi, recuperationis functionalis atque multiplicati usus gignere potest;
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 246:2)
hoc provida Christicolarum pietas studet, utpote credens fore protinus omnia viva quae nunc gelidus sopor urget.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti13)
hac ratione Fides sapienter conicit, immo non dubitat verum esse Deum, qui quod sumus et quod vivimus inlaesum semper fore, si mereamur, nos sperare iubet.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 240)
provida nam virtus conserto adamante trilicem induerat thoraca umeris squamosaque ferri texta per intortos conmiserat undique nervos.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 131)
"summa quies nil velle super quam postulet usus debitus, ut simplex alimonia, vestis et una infirmos tegat ac recreet mediocriter artus expletumque modum naturae non trahat extra, ingressurus iter peram ne tollito, neve de tunicae alterius gestamine providus ito, nec te sollicitet res crastina, ne cibus alvo defuerit:"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1170)
Postremo nunc meum illud verbum facio quod tu, Micio, Bene et sapienter dixti dudum:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 8120)
Sapienter vitam instituit:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 164)
Pulchre mehercle dictum, et sapienter.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 161)
sapienter idem contrahes vento nimium secundo turgida vela.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 108)
hoc caverat mens provida Reguli dissentientis condicionibus foedis et exemplo trahentis perniciem veniens in aevum, si non periret inmiserabilis captiva pubes.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 55)
ego cui timebo, providus auspex, antequam stantis repetat paludes imbrium divina avis imminentium, oscinem corvum prece suscitabo solis ab ortu.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 273)
rectius occupat nomen beati qui deorum muneribus sapienter uti duramque callet pauperiem pati peiusque leto flagitium timet, non ille pro caris amicis aut patria timidus perire.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 914)
Rursus, quid virtus et quid sapientia possit, utile proposuit nobis exemplar Ulixen, qui domitor Troiae multorum providus urbes et mores hominum inspexit, latumque per aequor, dum sibi, dum sociis reditum parat, aspera multa pertulit, adversis rerum immersabilis undis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 211)

SEARCH

MENU NAVIGATION