라틴어 문장 검색

Haec apud Graecos ἡ Θεὸς Γυναικεία dicitur, quam Varro Fauni filiam tradit adeo pudicam, ut extra γυναικωνῖτιν numquam sit egressa nec nomen eius in publico fuerit auditum nec virum umquam viderit vel a viro visa sit, propter quod nec vir templum eius ingreditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 27:1)
Est autem dies lustricus quo infantes lustrantur et nomen accipiunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 36:2)
Bacchatur chorus quondam pudicus, et orgia insana celebrantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 3:6)
Sed ubi venit tempus maturitatis infantum quos alvo illa gestaverat, reclusa terra est et cum infantes de alvo Thaliae progressi emerserunt, appellatique sunt Palici ἀπὸ τοῦ πάλιν ἱκέσθαι, quoniam prius in terram mersi denuo inde reversi sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 18:4)
tunc pecudum faciles humana ad murmura linguae, Monstrosique hominum partus numeroque modoque Membrorum, matremque suus conterruit infans:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:22)
nec prima in limine vitae Infantis miseri nascentia rumpere fata.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:30)
in terras parvus cum decidit infans, Ne qua sit externae Veneris mixtura timentes, Letifera dubios explorant aspide partus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:48)
sic pignora gentis Psyllus habet, si quis tactos non horruit angues, Si quis donatis lusit serpentibus infans.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:52)
Quid de te, Line, suspicetur uxor Et qua parte velit pudiciorem, Certis indiciis satis probavit, Custodem tibi quae dedit spadonem.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LIV1)
Credi virgine castior pudica Et frontis tenerae cupis videri, Cum sis inprobior, Malisiane, Quam qui compositos metro Tibulli In Stellae recitat domo libellos.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, VI1)
Infantem secum semper tua Bassa, Fabulle, Conlocat et lusus deliciasque vocat, Et, quo mireris magis, infantaria non est.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXXVII1)
Plus debet tibi Roma, quod pudica est.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, IV2)
Iam clamor centumque viri densumque corona Volgus et infanti Iulia tecta placent.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXXVIII3)
Infantes sumus, et senes videmur.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXX4)
Infanti melimela dato fatuasque mariscas:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXV3)

SEARCH

MENU NAVIGATION