라틴어 문장 검색

Et ture et fidibus iuvat placare et vituli sanguine debito custodes Numidae deos, qui nunc Hesperia sospes ab ultima caris multa sodalibus, nulli plura tamen dividet oscula quam dulci Lamiae, memor actae non alio rege puertiae mutataeque simul togae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 361)
ille potens sui laetusque deget cui licet in diem dixisse "vixi:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 2911)
est emphasis etiam inter figuras, cum ex aliquo dicto latens aliquid eruitur, ut apud Vergilium non licuit thalami expertem sine crimine vitam Degere more ferae?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 110:1)
hesternorum immemores acta pueritiae recordari?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 101:4)
illud non sine causa est ab omnibus praeceptum, ut parcatur maxime voci in illo a pueritia in adolescentiam transitu, quia naturaliter impeditur, non, ut arbitror, propter calorem, quod quidam putaverunt (nam est maior alias), sed propter humorem potius;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 175:1)
tamen, ne aut magna nimium videar exigere, qui eundem virum bonum esse et dicendi velim, aut multa, qui tot artibus pueritia discendis morum quoque praecepta et scientiam iris civilis praeter ea, quae de eloquentia tradebantur, adiecerim, quique haec operi nostro necessaria esse crediderint, velut moram rei perhorrescant et desperent ante experimentum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 256:1)
Sed is natus et omnem pueritiam Arpini altus, ubi primum aetas militiae patiens fuit, stipendiis faciendis, non Graeca facundia neque urbanis munditiis sese exercuit:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 63장6)
Ea fuga Iugurtha impensius modo rebus suis diffidens cum perfugis et parte equitatus in solitudines, dein Thalam pervenit, in oppidum magnum atque opulentum, ubi plerique thesauri filiorumque eius multus pueritiae cultus erat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 75장1)
Ita ad hoc aetatis a pueritia fui, uti omnis labores et pericula consueta habeam.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장12)
[quod] a pueritia consuetam duritiam et alia, quae ceteri miserias vocant, voluptati habuisse;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 100장12)
Adhuc enim non pueritia sed, quod est gravius, puerilitas remanet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 2:3)
pueritiae maximus in exitu decor est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 4:5)
Est qui totam pueritiam ambitu suo adstringit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 6:10)
Infantiam amisimus, deinde pueritiam, deinde adulescentiam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 20:2)
non potest effugere pueritiam, retrahitur, iamque militari habitu glaber retritis pilis aut penitus evulsis tota nocte pervigilat, quam inter ebrietatem domini ac libidinem dividit et in cubiculo vir, in convivio puer est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION