라틴어 문장 검색

alioqui nihil est odiosius recta illa repetitione velut memoriae iudicum diffidentis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 20:4)
Et verba antiqui multum furate Catonis, crispe, Iugurthinae conditor . Odiosa cura;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 92:2)
nam et tumida et pusilla et praedulcia et abundantia et arcessita et exultantia sub idem nomen cadunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 119:2)
et cum aurata tecta aurea, pusillum a vero discedo, quia non est nisi pars auratura.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 247:4)
per se si id quaeritur, satis odiosa esse non poterit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 394:4)
deinde non subsurda, rudis, immanis, dura, rigida, rava, praepinguis, aut tenuis, inanis, acerba, pusilla, mollis, effeminata, spiritus nec brevis nec parum durabilis nec in receptu difficilis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 179:2)
pandant enim posteriora, et est odiosa omnis supinitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 269:2)
illud non ferendum, quod quidam, reiecta in humerum toga, dextra sinum usque ad lumbos reduxerunt, sinistra gestum facientes spatiantur et fabulantur, cum laevam restringere prolata longius dextra sit odiosum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 278:1)
sunt enim tristes, hilares, sollicitae, securae, grandes, pusillae, ut vix unquam ita sollicitari partibus earum debeamus, ut non summae meminerimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 298:3)
Videamus, ne ista, per quae admirationem parare volumus, ridicula et odiosa sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 4:3)
Detraxi tibi non pusillum negotii;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 9:1)
Expecta me pusillum, et de domo fiet numeratio;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 8:5)
Seneca Lucilio suo salutem Iterum tu mihi te pusillum facis et dicis malignius tecum egisse naturam prius, deinde fortunam, cum possis eximere te vulgo et ad felicitatem hominum maximam emergere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 441)
honores illis in domo gerere, ius dicere permiserunt et domum pusillam rem publicam esse iudicaverunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 14:4)
Nulla tibi nova est, nulla non iam odiosa ipsa satietate.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION