라틴어 문장 검색

Rursus quae duplici semine sunt, ut faba, pisum, lenticula, diebus quadraginta florent simulque grandescunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 10:2)
nam proscinditur is agri modus, quamvis durissimi, quinquaginta operis, iteratur quinque et viginti, tertiatur et conseritur quadraginta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 8:3)
Pluviales quoque et feriarum computantur, quibus non aratur, dies quinque et quadraginta;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 9:2)
Vernaeque positionis dies fere quadraginta sunt ab Idibus Februariis usque in aequinoctium;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 14장 1:4)
decies et quinquies longitudinem multiplicando efficiemus pedes mille et quingentos.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 4:5)
Hos adicies ad quadraginta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 9:11)
Hoc sexies ducendum est, quoniam sex latera sunt, quae consummata efficiunt duo milia trecenteni et quadraginta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 10:7)
Fit ergo altera summa ducentorum quadraginta unius, altera viginti quinque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 2:4)
Quinquies et vicies duceni quadrageni singuli, fiunt sex milia et viginti quinque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 2:6)
Quod si etiam frumentis consulemus, uberi solo inter quadraginta pedes, exili, ubi nihil seritur, inter viginti, arbores disponantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 11:1)
at si segetibus indulgetur, in altera parte quadraginta pedes, in altera viginti relinquuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 7장 3:2)
vel si nihil horum est, per se faeni pondo quadraginta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 8:3)
Post confectam brumam diebus fere quadraginta quidquid est repositi mellis, nisi liberalius relictum sit consumunt, saepe etiam vacuatis ceris usque in ortum fere Arcturi, qui est ab idib.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 17:1)
legata non ultra civilem modum, nisi quod populo et plebi quadringenties tricies quinquies, praetoriarum cohortium militibus singula nummum milia, legionariis aut cohortibus civium Romanorum trecenos nummos viritim dedit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 8장4)
et ne bellum mole una ingrueret Caecinam cum quadraginta cohortibus Romanis distrahendo hosti per Bructeros ad flumen Amisiam mittit, equitem Pedo praefectus finibus Frisiorum ducit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 60장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION