라틴어 문장 검색

Seiugas vero Iovi, quadrigas Soli, bigas Lunae sanxerunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 9장 2:6)
Si Romae Romulus quadrigam primus ostendit, puto et ipse inter idola conscripta est, si idem est Quirinus.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 9장 2:10)
Iam Nox aetherium nigris emensa quadrigis mundum cacruleo lauerat amne rotas, nec me sopierat menti deus utilis aegrae:
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 47)
exinde duabus admotis quadrigis in currus earum distentum inligat Mettium, deinde in diversum iter equi concitati lacerum in utroque curru corpus, qua inhaeserant vinculis membra, portantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 304:1)
id ambigitur, belline gerendi causa creatus sit, an ut esset qui ludis Romanis, quia L. Plautius praetor gravi morbo forte implicitus erat, signum mittendis quadrigis daret functusque eo haud sane memorandi imperii ministerio se dictatura abdicaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 568:2)
quorum bonis multatis ex eo quod in publicum redactum est aenea in Capitolio limina et trium mensarum argentea vasa in cella Iovis Iovemque in culmine cum quadrigis et ad ficum Ruminalem simulacra infantium conditorum urbis sub uberibus lupae posuerunt semitamque saxo quadrato a Capena porta ad Martis straverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 319:1)
parum prospere adversus Pyrrhum pugnavit, elephantorum maxime inusitata facie territis militibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIII Periocha2)
CAECILIUS METELLUS rebus adversus Poenos prospere gestis speciosum egit triumphum, xiii ducibus hostium et cxx elephantis in eo ductis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XVIIII Periocha1)
in ripa elephantos - quadraginta autem erant - disponit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 43:2)
quidam verticoso amni delati in hostes ab elephantis obtriti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 48:2)
ad haec peditum auxilia additi equites Libyphoenices, mixture Punicum Afris genus, quadringenti quinquaginta et Numidae Maurique, accolae Oceani, ad mille octingenti et parva Ilergetum manus ex Hispania, trecenti equites, et ne quod terrestris deesset auxilii genus, elephanti viginti unus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 219:1)
elephantorum traiciendorum varia consilia fuisse credo, certe variat memoria actae rei.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 279:1)
quidam congregatis ad ripam elephantis tradunt ferocissimum ex iis inritatum ab rectore suo, cum refugientem in aquam nantem sequeretur, traxisse gregem, ut quemque timentem altitudinem destitueret vadum, impetu ipso fluminis in alteram ripam rapiente.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 279:2)
tum elephanti per stabilem ratem tamquam viam praegredientibus feminis acti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 282:2)
dum elephanti traiciuntur, interim Hannibal Numidas equites quingentos ad castra Romana miserat speculatum ubi et quantae copiae essent et quid pararent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 288:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION