라틴어 문장 검색

quadringenti septuaginta duo milites Romani, socium ac Latini nominis mille decem et novem, cum his tria milia militum auxiliariorum perierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 482:1)
et in supplementum consules scribere iussi ad tria milia peditum Romanorum, trecentos equites, quinque milia sociorum Latini nominis et quadringentos equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 524:1)
summa querellarum erat, cives suos Romae censos plerosque Romam commigrasse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 88:1)
legem dein de sociis C. Claudius tulit ex senatus consulto et edixit, qui socii nominis Latini, ipsi maioresve eorum, M. Claudio T. Quinctio censoribus postve ea apud socios nominis Latini censi essent, ut omnes in suam quisque civitatem ante kal.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 103:1)
censa sunt civium capita CCLVIII CCXCIIII.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Periocha Libri XLI11)
censa sunt civium Romanorum capita ducenta sexaginta novem milia et quindecim, minor aliquanto numerus, quia L. Postumius consul pro contione edixerat, qui socium Latini nominis ex edicto C. Claudi consulis redire in civitates suas debuissent, ne quis eorum Romae, et omnes in suis civitatibus censerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 97:1)
idem praetor peditum octo milia, quadringentos equites ab sociis Latini nominis exigeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 279:4)
et quadringentos iuventutis eorum in Orestas, ut praesidio essent liberatis ab Macedonibus, miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 395:2)
quadringentorum manus utraque numerum explebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 635:2)
Thessali quadringenti equites parvo intervallo super laevum cornu locati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 639:1)
censa sunt civium capita CCLXVII CCXXXI.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII Periocha10)
item, quia fama erat multos ex Macedonicis legionibus incertis commeatibus per ambitionem imperatorum ab exercitu abesse, edixerunt de militibus P. Aelio C. Popilio consulibus postve eos consules in Macedoniam scriptis, ut qui eorum in Italia essent intra dies triginta, censi prius apud sese, in provinciam redirent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 157:1)
is septem milia civium Romanorum et equites ducentos scribere iussus et sociis nominis Latini septem milia peditum imperare, quadringentos equites,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 248:2)
in quattuor urbanas tribus discripti erant libertini praeter eos, quibus filius quinquenni maior ex se natus esset, - eos, ubi proximo lustro censi essent, censeri iusserunt - et eos, qui praedium praediave rustica pluris sestertium triginta milium haberent, . . . censendi ius factum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 163:1)
censa sunt civium capita cccxii Dccov.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV Periocha12)

SEARCH

MENU NAVIGATION