라틴어 문장 검색

modo subdolis salutationibus pasci, modo crepantes adulationum bullas ut recognoscens libenter audire, modo serica et gemmas et pretiosa quaeque trapezitarum involucra rimari et quasi mercaturus inspicere prensare, depretiari 2 devolvere, et inter agendum multum de legibus, de temporibus, de senatu, de principe queri, quod se non prius quam discuterent ulciscerentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 8:2)
hic iam quam volupe auribus insonare cicadas meridie concrepantes, ranas crepusculo incumbente blaterantes, cygnos atque anseres concubia nocte clangentes, intempesta gallos gallinacios concinentes, oscines corvos voce triplicata puniceam surgentis Aurorae facem consalutantes, diluculo autem Philomelam inter frutices sibilantem, Prognen inter asseres minurrientem!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 14:1)
deus magne, quam laetus orietur tibi dies, mihi nuntius, animus illi, cum paternis pedibus affusus ex illo ore laeso, ore terribili, dum convicium expectat,1 osculum exceperit!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Proculo suo salutem 3:2)
istud, da veniam, fingere vatibus priscis difficile est, difficile et mihi, ut diversa sonans os epigrammata nil crebras titubet propter epistulas, quas cantu ac modulis luxuriantibus lascivire vetat mascula dictio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 2:7)
Putandus est recte fortior qui cupiditates quam qui hostes subicit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 498)
Propterea te loquax inimicus mionus quam taciturnus offendit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 5)
Plus est quam poena iniuriae succumbere.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 519)
Ceterum si adiciam, quae non minus conscientiae omnium recognoscent, in templis adulteria conponi, inter aras lenocinia tractari, in ipsis plerumque aedituorum et sacerdotum tabernaculis sub isdem vittis et apicibus et purpuris thure flagrante libidinem expungi, nescio, ne plus de vobis dei vestri quam de Christianis querantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 7:2)
sed ab lictore, nihil aliud quam prendere prohibito, cum conversus in patres impetus esset, consulum intercursu rixa sedata est, in qua tamen sine lapide, sine telo plus clamoris atque irarum quam iniuriae fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 306:1)
versisque animis iam ad publicam curam, cum aliquot interregna exissent, P. Valerius Publicola tertio die quam interregnum inierat consules creat L. Lucretium Tricipitinum et T. Veturium Geminum, sive ille Vetusius fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 84:1)
patriciorum hospites clientesque si perlata lege frustra tumultuatos esse se sentiant, maiore quam venerint silentio abituros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 180:3)
aut hunc ordinem aut illum magistratum tollendum esse, potiusque sero quam nunquam obviam eundum audaciae temeritatique.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 19:2)
non tamen pro firmato iam stetit magistratus eius ius, quia tertio mense quam inierunt, augurum decreto perinde ac vitio creati, honore abiere, quod C. Curtius, qui comitiis eorum praefuerat, parum recte tabernaculum cepisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 76:1)
postremo perpulere plebem haud adversante senatu ut L. Minucius praefectus annonae crearetur, felicior in eo magistratu ad custodiam libertatis futurus quam ad curationem ministerii sui, quamquam postremo annonae quoque levatae haud et gratiam et gloriam tulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 135:1)
quemadmodum bellum minore quam timuerant dimicatione erat perfectum, sic in urbe ex tranquillo necopinata moles discordiarum inter plebem ac patres exorta est, coepta ab duplicando quaestorum numero.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 460:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION