라틴어 문장 검색

Nam de illis extraordinariis, quae licet differre, licet castigare et opprimere, hoc unum commonefaciam:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 11:2)
Quae enim querella est, quod incommodum, si quidquid debebat desinere, defecit ?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 3:4)
Admisce illi pigritiam, querellam, tergiversationem, metum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 16:7)
Noli mala tua facere tibi ipse graviora et te querellis onerare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 13:1)
At illud scis, quam multis utilis sit, quam multos liberet tormentis, egestate, querellis, suppliciis, taedio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 21:5)
ceterum castigant quosdam et coercent et inrogant poenas et aliquando specie boni puniunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 50:5)
Sive alios observare volueris - liberius enim inter aliena iudicium est, sive te ipsum favore seposito - et senties hoc et confiteberis, nihil ex his optabilibus et caris utile esse, nisi te contra levitatem casus rerumque casum sequentium instruxeris, nisi illud frequenter et sine querella inter singula damna dixeris:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 4:1)
hi, qui sibi lugere sumpserunt, protinus castigentur et discant quasdam etiam lacrimarum ineptias esse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 1:3)
" Haec tibi scripsi, non tamquam expectaturus esses remedium tam serum, liquet enim mihi te locutum tecum quicquid lecturus es, sed ut castigarem exiguam illam moram, qua a te recessisti, et in reliquom adhortarer, contra fortunam tolleres animos et omnia eius tela, non tamquam possent venire, sed tamquam utique essent ventura, prospiceres.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 32:1)
Imperetur aequitas animo et sine querella mortalitatis tributa pendamus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 6:5)
luxuria, auaritia, desidia, inpudicitia, timor non dediscuntur, et cotidie omnia haec aut castigantur aut puniuntur:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 4:4)
quos abdicatione non potuit terrere, putat se castigaturum adoptione.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 28:1)
"oderat luxuriam, uitia castigabat."
(세네카, Controversiae, book 2, Abdicauit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem; ex illa sustulit filium. aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium suum et decessit; pater adoptauit puerum. ab altero filio accusatur dementiae. 9:14)
Etiamsi ob hoc accusari potest, etiamsi a tali filio, an si ad castigandum filium hoc consilio usus est, damnandus sit.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 5:15)
turpe est sic castigare uitia, ut imiteris.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 5:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION