라틴어 문장 검색

Noli affectare quod tibi non est datum, Delusa ne spes ad querelam reccidat.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Pavo ad Iunonem de voce sua.9)
Quem spes delusit, huic querela convenit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Calvus et quidam aeque pilis defectus.8)
Et tu nisi istum tecum assidue detines Feroxque ingenium comprimis clementia, Vide ne querela maior accrescat domus.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Paterfamilias et Aesopus: Quomodo domanda sit ferox iuventus.8)
- Dicam tibi clare, pater, Hoc namque es dignus appellari nomine, Tuto querela quia apud te deponitur.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Aesopus et servus profugus: Non esse malo addendum malum.3)
Multum postea de impulsoribus sis, praecipue de Regulo questus est, qui se in sententia quam ipse dictaverat deseruisset.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 22:4)
Numquam sum magis de occupationibus meis questus, quae me non sunt passae aut proficiscentem te valetudinis causa in Campaniam prosequi aut profectam e vestigio subsequi.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 4 1:1)
Accedunt querelae rusticorum, qui auribus meis post longum tempus suo iure abutuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 30 3:1)
Vixdum conticueramus, et Massa questus Senecionem non advocati fidem sed inimici amaritudinem implesse, impietatis reum postulat.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 7:3)
Quietus, iniquissimum esse querelas dolentium excludi, ideoque Arriae et Fanniae ius querendi non auferendum, nec interesse cuius ordinis quis sit, sed quam causam habeat;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 15:2)
communis haec mihi tecum, quamquam in diversissima parte terrarum, querela est.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 28 2:4)
Datur et colonis, ut videtur ipsis, non satis temporis, quorum mihi agrestes querelae litteras nostras et haec urbana opera commendant.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 36 6:2)
TRAIANUS PLINIO Cuperem sine querela corpusculi tui et tuorum pervenire in Bithyniam potuisses, ac simile tibi iter ab Epheso ei navigationi fuisset, quam expertus usque illo eras.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 181)
' Questus eram, pharetra cum protinus ille soluta Legit in exitium spicula facta meum, Lunavitque genu sinuosum fortiter arcum, 'Quod' que 'canas, vates, accipe' dixit 'opus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 116)
Quod scelus Ismarii quereris, Philomela, tyranni, Expleta est annis ista querela suis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 64)
oscula questus sum data;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 72:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION