라틴어 문장 검색

Quare est etiam ex hoc ostendere seniorem geometriae vim, quod omnis motus est post quietem et natura semper statio prior est, mobilium vero astronomia, inmobilium geometria doctrina est;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:41)
Tu conditus quieti
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VIII 19:1)
Nec inerti perdita luxu,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, X 3:1)
Num mentem firma sibi ratione cohaerentem de statu propriae quietis amouebis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:12)
Hic portus placida manens quiete,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XX 5:1)
nam quietis mihi loco fuerit ea quibus maxime delector agnoscere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 1:9)
<10> Item, omne quod movetur post quietem, reducitur ad motum continuum qui semper est:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 28:1)
unde licet motus primus sit novus, ipse tamen non est post quietem:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 81:2)
non enim quaelibet immobilitas quies est, sed immobilitas eius quod natum est moveri, ut scribitur III Physicorum.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 81:3)
At hostes sine fide tempus atque occasionem fraudis ac doli quaerunt interiectisque aliquot diebus nostris languentibus atque animo remissis subito meridiano tempore, cum alius discessisset, alius ex diutino labore in ipsis operibus quieti se dedisset, arma vero omnia reposita contectaque essent, portis se foras erumpunt, secundo magnoque vento ignem operibus inferunt.
(카이사르, 내란기, 2권 14:1)
Quod si fecisset, quietem Italiae, pacem provinciarum, salutem imperii uni omnes acceptam relaturos.
(카이사르, 내란기, 3권 57:9)
Nulla pars nocturni temporis ad laborem intermittitur; non aegris, non vulneratis facultas quietis datur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 40장5)
Ipse Cicero, cum tenuissima valetudine esset, ne nocturnum quidem sibi tempus ad quietem relinquebat, ut ultro militum concursu ac vocibus sibi parcere cogeretur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 40장7)
neque quietis causa procumbunt neque, si quo adflictae casu conciderunt, erigere sese aut sublevare possunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 27장2)
His sunt arbores pro cubilibus: ad eas se applicant atque ita paulum modo reclinatae quietem capiunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 27장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION