라틴어 문장 검색

creditorum quidem praestolantium ac detinentium turbam et in iis Sinuessanos Formianosque, quorum publica uectigalia interuerterat, non nisi terrore calumniae amouit, cum libertino cuidam acerbius debitum reposcenti iniuriarum formulam, quasi calce ab eo percussus, intendisset nec aliter quam extortis quinquaginta sestertiis remisisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 7장 2:2)
Medi decem milia equitum, quinquaginta peditum habebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 6:1)
Aberat ea regio quinquaginta stadia ab aditu, quo Ciliciam intramus:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 4장 3:1)
In acie autem caesa sunt Persarum peditum C milia, decem equitum, at a parte Alexandri ad quattuor milia quingenti saucii fuere, ex peditibus CCC omnino et duo desiderati sunt, equitum centum quinquaginta interfecti.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 31:1)
Plus quinquaginta milia ibi reperta esse cum Alexander eo transiret, a comitibus eius adnotatum est:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:48)
quinquaginta Asiam (pudet heu) penetrarit Iason exulibus?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 47:1)
quinquaginta animae me scilicet unaque mersa sufficiet placare ratis?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 290:1)
Classis exercitusque Anglicanus ex quinquaginta quinque hominum millibus tunc temporis constabant, cunctasque colonias foederatas in regiam potestatem redigendi, armisque pacandi, consilium iniere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.89)
dum tu quadrante lavatumrex ibis neque te quisquam stipator ineptumpraeter Crispinum sectabitur, et mihi dulcesignoscent, siquid peccaro stultus, amici inque vicem illorum patiar delicta libenterprivatusque magis vivam te rege beatus.
(호라티우스의 풍자, 1권, 03장80)
quoad vixit, credidit ingenspauperiem vitium et cavit nihil acrius, ut, siforte minus locuples uno quadrante perisset,ipse videretur sibi nequior.
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장60)
quadrante dignam eloquentiam nare subsanno:
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 2:12)
densissima centum quadrantes lectica petit, sequiturque maritum languida vel praegnas et circumducitur uxor.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I46)
nam quae docta nimis cupit et facunda videri, crure tenus medio tunicas succingere debet, caedere Silvano porcum, quadrante lavari.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI230)
nam si Pieria quadrans tibi nullus in umbra ostendatur, ames nomen victumque Machaerae et vendas potius commissa quod auctio vendit stantibus, oenophorum tripedes armaria cistas, Alcitheon Pacti, Thebas et Terea Fausti.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII3)
Sequens a Bruto Collatinoque consulibus in Appium Claudium Quintum Fulvium consules centum quinquaginta annis patet, quibus Italiam subegit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION