라틴어 문장 검색

Quod quasi nomen si ut faenerator cum debitore ita rusticus cum vineis suis fecerit, eius summae ut in perpetuum praedictam usuram semissium dominus constituat, percipere debet in annos singulos mille nongentos quinquaginta sestertios nummos;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 9:3)
Ut autem a minima parte, id est, ab dimidio scripulo incipiam, pars quingentesima septuagesima sexta pedes efficit quinquaginta;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 9:1)
Pars dimidia pedes quattuordecim milia et quadris gentos, hoc est semis, in quo sunt scripula CXLIV.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 11:3)
Esto unius lateris linea, pedum quinquaginta, et alterius pedum centum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 6:1)
Hanc summam undecies multiplicate, fiunt pedes quinquaginta tria milia nongenti.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 7:2)
Huius summae quartam decimam subduco, scilicet pedes tria milia octingenti et quinquaginta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 7:3)
At si inter novenos pedes, ordo in longitudinem recipiet semina viginti septem, et in latitudinem quattuordecim.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 9:1)
quinquaginta milium spatium ferro flammisque pervastat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 51장2)
igitur amotus Cercinam, Africi maris insulam, quattuordecim annis exilium toleravit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장9)
Post quae rettulit Caesar capiendam virginem in locum Occiae, quae septem et quinquaginta per annos summa sanctimonia Vestalibus sacris praesederat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 86장1)
quinquaginta hominum milia eo casu debilitata vel obtrita sunt;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 63장3)
At Iunium Gallionem qui censuerat ut praetoriani actis stipendiis ius apiscerentur in quattuordecim ordinibus sedendi violenter increpuit, velut coram rogitans quid illi cum militibus quos neque dicta imperatoris neque praemia nisi ab imperatore accipere par esset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 3장1)
inter Ptolemaeum ac Tiberium minus ducenti quinquaginta anni fuerunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 28장8)
aderatque iis clarus per illas gentis et nobis quoque fidus nomine Boiocalus, vinctum se rebellione Cherusca iussu Arminii referens, mox Tiberio, Germanico ducibus stipendia meruisse, et quinquaginta annorum obsequio id quoque adiungere quod gentem suam dicioni nostrae subiceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 55장2)
iam sol repente obscu- ratus et tactae de caelo quattuordecim urbis regiones.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 12장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION