라틴어 문장 검색

si autem animadverterint orbis terrae circumitionem per solis cursum et umbras gnomonis aequinoctialis ex inclinatione caeli ab Eratosthene Cyrenaeo rationibus mathematicis et geometricis methodis esse inventam ducentorum quinquaginta duum milium stadium, quae fiunt passus trecenties et decies quinquies centena milia, huius autem octava pars, quam ventus tenere videtur, est triciens nongenta triginta septem milia et passus quingenti, non debebunt mirari, si in tam magno spatio unus ventus vagando inclinationibus et recessionibus varietates mutatione flatus faciat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장42)
itaque circiter annis quadringentis post Antiochus rex, cum in id opus inpensam esset pollicitus, cellae magnitudinem et columnarum circa dipteron conlocationem epistyliorumque et ceterorum ornamentorum ad symmetriam distributionem magna sollertia scientiaque summa civis Romanus Cossutius nobiliter est architectatus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말53)
nam qui quadringenta ad opus possunt parare, si adicient centum, habendo spem perfectionis delectationibus tenentur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 머리말9)
insuper autem ad capsum raedae loculamentum firmiter figatur habens tympanum versatile in cultro conlocatum et in axiculo conclusum, in cuius tympani fronte denticuli perficiantur aequaliter divisi numero quadringenti convenientes denticulo tympani inferioris.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장4)
Nam quinquies iiij sunt xx, quinquies vero ij sunt x. Et xx denarii duplus est.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De tribus medietatibus, quae armonicae et geometricae contrariae sunt 2:7)
quo commodior pax Antiocho daretur, Scipionem sex milia pondo auri, quadringenta octoginta argenti plus accepisse quam in aerarium retulerit, A. Hostilium octoginta pondo auri et argenti quadringenta tria, Furium quaestorem auri pondo centum triginta, argenti ducenta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 701:1)
Nam quinquies quinque, qui fit xxv, ab v progressus in eosdem desinit v. Et si hos rursus quinquies ducas, in eosdem v eorum terminus veniet.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De circularibus vel sphericis numeris 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION