라틴어 문장 검색

Omnis autem actio vacare debet temeritate et neglegentia nec vero agere quicquam, cuius non possit causam probabilem reddere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 131:1)
Sed ne quis sit admiratus, cur, cum inter omnes philosophos constet a meque ipso saepe disputatum sit, qui unam haberet, omnes habere virtutes, nune ita seiungam, quasi possit quisquam, qui non idem prudens sit, iustus esse, alia est illa, cum veritas ipsa limatur in disputatione, subtilitas, alia, cum ad opinionem communem omnis accommodatur oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 46:1)
Cui quidem ita sunt Stoici assensi, ut et, quicquid honestum esset, id utile esse censerent nec utile quicquam, quod non honestum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 14:5)
non enim fere quisquam reperietur praeter hunc in utroque genere leporis excellens:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 220:5)
neque hercule quicquam timebat quod non esset timendum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 14 3:5)
denique, quoniam in eam fortunam devenimus, ut etiam huic rei nobis serviendum sit, noli committere ut quisquam te putet non tam filiam quam rei publicae tempora et aliorum victoriam lugere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 5 8:5)
sed pulchre intellegis non posse nos quoquam impelli et fortassis ea re minaciter agis ut iudicium nostrum metus videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 3 3:6)
non me hercule quisquam μουσοπάτακτοσ libentius sua recentia poemata legit quam ego te audio quacumque de re, publica, privata, rustica, urbana.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 8 1:6)
quae potest enim esse memoria falsorum, aut quid quisquam meminit quod non animo conprehendit et tenet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 30:3)
Non potui amplius quicquam gustare, sed conversus ad eum, ut quam plurima exciperem, longe accersere fabulas coepi sciscitarique, quae esset mulier illa, quae huc atque illuc discurreret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 37:1)
at nunc, quod superest, fer opem, precor, eminus unam, adloquioque iuva pectora nostra tuo, quae, non mendaci si quicquam credis amico, stulta magis dici quam scelerata decet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 68)
Non illo melior quisquam nec amantior aequi vir fuit aut illa metuentior ulla deorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 36:4)
Placeat sibi quisque licebit, non tamen ignifero quisquam consistere in axe me valet excepto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 8:10)
At, puto, non ultro nec quicquam tale rogantem me petiit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 46:15)
non vetat hoc quisquam :
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 333)

SEARCH

MENU NAVIGATION