라틴어 문장 검색

"sic erecta genas aciemque offusa trementi sanguine desertam rabidis clamoribus urbem exagitat, clausasque domos et limina pulsans concilium vocat;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권44)
cuncta ignibus atris damnat atrox suaque ipse parens gestamina ferri, si damnis rabidum queat exsaturare dolorem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권24)
hic mixta Lapitharum caede rotantur saxa, faces aliique iterum crateres, ubique ingentes morientum irae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권208)
ergo operum fidens non protinus horrida campi iugera, sed caelo dextram metitur, humique pressus utroque genu collecto sanguine discum ipse super sese rotat atque in nubila condit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권261)
agit toto cedentem fervidus arvo praecipitatque retro iuvenem atque in terga supinat, dentibus horrendum stridens, geminatque rotatas multiplicatque manus, rapiunt conamina venti, pars cadit in caestus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권306)
"ego nempe tamen, qui dulce ferenti pondus eram, cui tu dignatus limina vitae praereptumque iter et maternos reddere menses, adde, quod imbellis rarisque exercita castris turba meas acies, mea tantum proelia norunt, nectere fronde comas et ad inspirata rotari buxa:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권78)
quales ubi tela viresque pectoris impulsu rabidi stravere leones, protinus ira minor, gaudentque in corpore capto securam differre famem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권260)
"sit, qui rabidarum more ferarum mandat atrox hostile caput, quique igne supremo arceat exanimes et manibus aethera nudis commaculet:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권36)
Sensit abesse deum, levius Cadmeius Haemon tela rotat nulloque manum cognoscit in ictu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권226)
"semel his in sedibus illum, dum mea nescio quo spondentur foedera pacto, respexi non sponte, soror, turbata repente omnia cernebam, subitusque intercidit ignis, meque sequebatur rabido clamore reposcens mater Atyn."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권281)
truncis sua membra remittit interdum galeasque rotat per nubila plenas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권317)
"sic pergant rabidi claraque hac laude fruantur, dum videas haec, summepater."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권12)
At ferus Hippomedon quamquam iam sentit inane auxilium et seram rapto pro corpore pugnam, it tamen et caecum rotat inrevocabilis ensem, vix socios hostesque, nihil dum tardet euntem, secernens;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권96)
nec mole liquenti contentus carpit putres servantia ripas arbusta annosasque trabes eiectaque fundo saxa rotat, stat pugna impar amnisque virique, indignante deo;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권209)
praebent obnixi corpora ferro, idem ardor rabidis externum haurire cruorem ac fudisse suum, nec se vestigia mutant:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권300)

SEARCH

MENU NAVIGATION