라틴어 문장 검색

circaevmque ivgum circa hunc tractum Campaniae colebatur puer Iuppiter, qui Anxyrus dicebatur, quasi ἄνευ ξυροῦ, id est sine novacula, quia barbam numquam rasisset, et Iuno virgo, quae Feronia dicebatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7991)
stringentem ripas radentem, inminuentem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 631)
haec etiam libertorum dea est, in cuius templo raso capite pilleum accipiebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 56411)
cuius rei etiam Plautus in Amphitryone facit mentionem quod utinam ille faxit Iuppiter, ut raso capite portem pilleum (Am.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 56412)
legimus enim "at istos rastros interea depone" in Terentio, item "rastraque et in- curvi saevum rubuere ligones". et rastra dicta, quia terram radunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 942)
aut rursum innodes resecantur 'rursum' non habet hic significationem iterandi, sed abundat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 781)
dicit autem et cannas et virgas radendas, ne ex corticibus rubigo, adversa vitibus, possit creari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3582)
quam colligunt de gummi arborum et lapidibus rasis, unde paulo post dicit "saepe etiam duris errando in cotibus alas attrivere". tenaces ceras mella retinentes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1612)
Is lusus est festam teretem iactatione fluctuum levigatam legere de litore, eam festam plano situ digitis comprehensam inclinem ipsum atque humilem quantum potest super undas inrotare, ut illud iaculum vel dorsum maris raderet enataret, dum leni impetu labitur, vel summis fluctibus tonsis emicaret emergeret, dum adsiduo saltu sublevatur.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 3장 6:1)
neque id ad vivum reseco, ut illi, qui haec subtilius disserunt, fortasse vere, sed ad communem utilitatem parum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 23:2)
quae sanari poterunt, quacumque ratione sanabo, quae resecanda erunt, non patiar ad perniciem civitatis manere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 11:9)
ut, quorum linguae sic inhaererent, ut loqui non possent, eae scalpello resectae liberarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 142:3)
ut, quorum linguae sic inhaererent, ut loqui non possent, eae scalpello resectae liberarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 142:3)
etenim post profectionem tuam primus, ut opinor, introitus fuit in causam fabulae Clodianae, in qua ego nactus, ut mihi videbar, locum resecandae libidinis et coercendae iuventutis vehemens fui et omnis profudi viris animi atque ingeni mei non odio adductus alicuius sed spe corrigendae et sanandae civitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 18 4:5)
(rasura vel punctis) GKRV, 343,23 insignum (in signum) G1K1R, in sinum V et e corr.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말223)

SEARCH

MENU NAVIGATION