라틴어 문장 검색

quid vetat et nosmet Lucili scripta legentisquaerere, num illius, num rerum dura negaritversiculos natura magis factos et euntis mollius ac siquis pedibus quid claudere senis,hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos ante cibum versus, totidem cenatus, Etrusciquale fuit Cassi rapido ferventius amniingenium, capsis quem fama est esse librisqueambustum propriis.
(호라티우스의 풍자, 1권, 10장30)
qui sanior ac siillud idem in rapidum flumen iaceretve cloacam?
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장171)
Latentibus saxis vadisque durissimis plena sunt omnia, ita ut speculator et ductor in summa mali arbore sedeat et inde regendae et circumflectendae navis dictata praedicat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 3:4)
Esse aliquos manes et subterranea regna Cocytum et Stygio ranas in gurgite nigras, atque una transire vadum tot milia cumba nec pueri credunt, nisi qui nondum aere lavantur.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II82)
Hic sive invidia deum sive fato rapidissimus procurrentis imperii cursus parumper Gallorum Senonum incursione supprimitur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 1:1)
sed haerebat in vadis pugna, cum aestibus solitis in ipso certamine subductus Oceanus intercedere bello videretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 5:3)
Ibi circa Brittium angulum clusi, cum fugam in Siciliam pararent neque navigia suppeterent, ratesque ex trabibus et dolia conexa virgultis rapidissimo freto frustra experirentur, tandem eruptione facta digna 1 viris obiere morte et, quod sub gladiatore duce oportuit, sine missione pugnatum est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SPARTACIUM 13:1)
Una, quae Opiterginos ferebat, in vadis haesit memorandumque posteris exemplum dedit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 33:2)
Cassius, inclinato cornu suorum, cum captis Caesaris castris rapido impetu recipientes se equites videret, fugere arbitratus evadit in tumulum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CASSI ET BRUTI 12:1)
inde ferae pecudes persultant pabula laeta et rapidos tranant amnis:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 1:4)
Denique cur homines tantos natura parare non potuit, pedibus qui pontum per vada possent transire et magnos manibus divellere montis multaque vivendo vitalia vincere saecla, si non, materies quia rebus reddita certast gignundis, e qua constat quid possit oriri?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 8:7)
Principio venti vis verberat incita corpus ingentisque ruit navis et nubila differt, inter dum rapido percurrens turbine campos arboribus magnis sternit montisque supremos silvifragis vexat flabris:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:10)
sic igitur debent venti quoque flamina ferri, quae vel uti validum cum flumen procubuere quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque impetibus crebris, inter dum vertice torto corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:14)
quorum Acragantinus cum primis Empedocles est, insula quem triquetris terrarum gessit in oris, quam fluitans circum magnis anfractibus aequor Ionium glaucis aspargit virus ab undis angustoque fretu rapidum mare dividit undis Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 18:3)
Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit flumine et in rapidas amnis despeximus undas, stantis equi corpus transversum ferre videtur vis et in adversum flumen contrudere raptim, et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri et fluere adsimili nobis ratione videntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION