라틴어 문장 검색

Diues lactis ac mellis insula, nec uinearum expers, piscium uolucrumque, sed et ceruorum caprearumque uenatu insignis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 4:6)
Cum uero ultra modum appetitus gulae in sumendis alimentis rapitur, atque idcirco umorum receptacula grauantur, habet exinde animus aliquem reatum, non tamen usque ad prohibitionem percipiendi sancti mysterii uel missarum sollemnia celebrandi;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 9:24)
eaque causa diruendae urbis eius fuit Romanis, ne hostium semper receptaculum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 351:2)
qui cum haud parvus et ipse militiae adderetur labor, minus tamen plebs gravabatur se templa deum exaedificare manibus suis quam postquam et ad alia ut specie minora, sic laboris aliquanto maioris traducebantur opera, foros in circo faciendos cloacamque maximam, receptaculum omnium purgamentorum urbis, sub terra agendam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 567:2)
Cassius Pometiam primo vi, deinde vineis aliisque operibus oppugnarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 179:2)
quid turres, quid vineas testudinesque et alium oppugnandarum urbium apparatum loquar?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 52:1)
ad Velitras adversus maiora paene auxilia Praenestinorum quam ipsam colonorum multitudinem secundo proelio pugnatum est ita ut propinquitas urbis hosti et causa maturioris fugae et unum ex fuga receptaculum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 232:1)
ira et rabies Latinorum, quia nec Romanos bello laedere nec Volscos in armis retinere potuerant, eo erupit ut Satricum urbem, quae receptaculum primum eis adversae pugnae fuerat, igni concremarent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 343:1)
Caere, sacrarium populi Romani, deversorium sacerdotum ac receptaculum Romanorum sacrorum, intactum inviolatumque crimine belli hospitio Vestalium cultisque dis darent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 206:2)
qui Latinorum pugnae superfuerant multis itineribus dissipati cum se in unum conglobassent, Vescia urbs eis receptaculum fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 155:1)
itaque aggerem et vineas egit turresque muro admovit, quarum usum forte oblata opportunitas praevertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 234:2)
negant se pro Vitruvio sectamque eius secutis precatum venisse, sed pro Fundano populo, quem extra culpam belli esse ipsum Vitruvium iudicasse, cum receptaculum fugae Privernum habuerit, non patriam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 278:2)
quaedam ex his diruit ne receptaculo hostibus essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 586:2)
Postumius Milioniam oppugnare adortus vi primo atque impetu, dein, postquam ea parum procedebant, opere ac vineis demum iniunctis muro cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 476:1)
adversus eum vineas agere instituit, per quas aries moenibus admoveri posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 65:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION