라틴어 문장 검색

alioqui, quemadmodum praecisae arbores plurimis ramis repullulant et multa satorum genera, ut densiora surgant, reciduntur, ita regia crudelitas auget inimicorum numerum tollendo ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 49:2)
nam cum se in possessione posuerunt, potentiora rectore sunt nec recidi se minuive patiuntur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 40:2)
Alii nimio fervore rupere venas et sanguinem supra vires elatus clamor egessit et luminum suffudit aciem in oculos vehementius umor egestus et in morbos aegri reccidere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 202:2)
Sic rex Persarum totius populi nares recidit in Syria, unde Rhinocolura loco nomen est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 121:1)
Hi nempe oculi, qui non ferunt nisi varium ac recenti cura nitens marmor, qui mensam nisi crebris distinctam venis, qui nolunt domi nisi auro pretiosiora calcari, aequissimo animo foris et scabras lutosasque semitas spectant et maiorem partem occurrentium squalidam, parietes insularum exesos, rimosos, inaequales.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 205:1)
omnia hominum negotia simillima initiis esse nec vitam illorum magis sanctam aut severam esse quam conceptum, in nihilum recidere de nihilo natos.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 136:2)
Carbasa ventis credit dubius navita vitae, laxos aura complente sinus, hic exesis pendens scopulis aut deceptos instruit hamos aut suspensus spectat pressa praemia dextra:
(세네카, Hercules Furens 2:11)
Cadmca proles atque Ophionium genus, quo reccidistis?
(세네카, Hercules Furens 3:27)
Exedit artus virus ut fama est hydrae;
(세네카, Hercules Oetaeus 14:14)
exedit artus penitus et costas malum, hausit medullas:
(세네카, Hercules Oetaeus 18:10)
vere dum flores venient tepenti vel comam silvis revocabit aestas pomaque autumno fugiente cedent, vel comam silvis hiemes recident:
(세네카, Hercules Oetaeus 23:22)
Nimis est, recidas aliquid ex isto licet:
(세네카, 메데아 5:23)
partesque lapsi montis exesas rotat:
(세네카, Phoenissae 73:1)
latebo rupis exesae cavo
(세네카, Phoenissae 366:1)
pati iuberis, quisquis exeso iaces
(세네카, Thyestes 78:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION