라틴어 문장 검색

Praeterea, quorum victoria Sullae parentes proscripti, bona erepta, ius libertatis imminutum erat, haud sane alio animo belli eventum exspectabant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 37장10)
Pompeius ad bellum maritumum atque Mithridaticum missus est, plebis opes inminutae, paucorum potentia crevit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 39장2)
Erat praeterea in exercitu nostro Numida quidam nomine Gauda, Mastanabalis filius, Masinissae nepos, quem Micipsa testamento secundum heredem scripserat, morbis confectus et ob eam causam mente paulum imminuta.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 65장1)
Nam callidus id modo festinabat, Bocchi pacem imminuere, ne moras agitando aliud quam bellum mallet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 81장8)
Id imminutum, quod ceteri dolere solent, ego laetor.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 110장4)
Si illi manum aut morbus aut hostis exciderit, si quis oculum vel oculos casus excusserit, reliquiae illi suae satisfacient, et erit inminuto corpore et amputato tam laetus, quam integro fuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 4:3)
quid illic, ubi in se volutatur et, cum sine ullo spiramento sit inclusus, in ipsos, a quibus excitatus est, recidit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 2:3)
hic nisi adtendit, subinde gravatur et in eadem revolvitur, sapiens recidere non potest, ne incidere quidem amplius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 6:2)
non potest nomen inminui.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 23:11)
uestri fasces, uestrae secures in quantum, pro bone Iuppiter, dedecus recciderunt!
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 8:3)
Hucine saecula recciderunt, ut parricidium puellare sit?
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram uxorem et ex ea filiam sustulit. decessit adulescens; accusauit maritus nouercam uenefici. damnata cum torqueretur dixit consciam sibi filiam esse. petitur 6:11)
" In potestatem meam recidat, gratiam meam desideret, sine me salvus, honestus, tutus esse non possit, tam miser sit, ut illi beneficii loco sit, quidquid redditur.
(세네카, 행복론, Liber VI 197:1)
Nemo enim potest personam diu ferre, ficta cito in naturam suam recidunt ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 7:4)
alioqui, quemadmodum praecisae arbores plurimis ramis repullulant et multa satorum genera, ut densiora surgant, reciduntur, ita regia crudelitas auget inimicorum numerum tollendo ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 49:2)
Quae ista crudelitas est, in medios fratres impetum facere et tam cruenta rapina concordissimam turbam imminuere ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 18:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION