라틴어 문장 검색

Ut audivit autem Ionathas et populus sermones istos, non crediderunt eis nec receperunt, quia recordati sunt malitiae magnae, quam fecerat in Israel et tribulaverat eos valde.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장46)
Ducebantur autem cum amara necessitate per singulos menses in die natalis regis ad sacrificium et, cum Liberi sacra celebrarentur, cogebantur hedera coronati pompam Libero celebrare.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장7)
Et cum laetitia diebus octo egerunt in modum Tabernaculorum, recordantes quod ante modicum temporis diem sollemnem Tabernaculorum in montibus et in speluncis more bestiarum egerant.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장6)
Sui paulisper oblitus est. Recordabitur facile, si quidem nos ante cognouerit;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IV 1:11)
Quod quisque discit immemor recordatur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXII 16:1)
si priora, inquit, concessa respicias, ne illud quidem longius aberit quin recorderis quod te dudum nescire confessus es. — Quid?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 1:5)
— Num recordaris beatitudinem ipsum esse bonum eoque modo, cum beatitudo petitur, ab omnibus desiderari bonum?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 1:14)
— Minime, inquam, recordor, quoniam id memoriae fixum teneo.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 1:15)
Recordabantur enim eadem se superiore anno in Hispania perpessos labore et patientia maximum bellum confecisse, meminerant ad Alesiam magnam se inopiam perpessos, multo etiam maiorem ad Avaricum, maximarum gentium victores discessisse.
(카이사르, 내란기, 3권 47:8)
Non denique communes belli casus recordabantur, quam parvulae saepe causae vel falsae suspicionis vel terroris repentini vel obiectae religionis magna detrimenta intulissent, quotiens vel ducis vitio vel culpa tribuni in exercitu esset offensum;
(카이사르, 내란기, 3권 72:4)
denique recordari debere, qua felicitate inter medias hostium classes oppletis non solum portibus, sed etiam litoribus omnes incolumes essent transportati.
(카이사르, 내란기, 3권 73:4)
Ob eam causam spatia omnis temporis non numero dierum sed noctium finiunt; dies natales et mensum et annorum initia sic observant ut noctem dies subsequatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 18장2)
Lingua vero quibusdam cum subiecta parte a primo natali die vincta est, qui ob id ne loqui quidem possunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장47)
Lingua uero quibusdam cum subiecta parte a primo [natali] die uincta est, qui ob id ne loqui quidem possunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 10:1)
283, 24 vel a primo natali die, Targa cum Caesario.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1567)

SEARCH

MENU NAVIGATION