라틴어 문장 검색

uertere modum, formidine fustisad bene dicendum delectandumque redacti.
(호라티우스의 두번째 편지, 166)
quod, si conminuas, vilem redigatur ad assem?
(호라티우스의 풍자, 1권, 01장28)
Si enim vigiliis et ieiuniis macerat corpus suum et in servitutem redigit, si flammam libidinis et incentiva ferventis aetatis extinguere cupit continentiae frigore, si adpetitis sordibus turpare festinat naturalem pulchritudinem, cur c contrario balnearum fomentis sopitos ignes suscitat?
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 11:7)
Malo pater tibi sit Thersites, dummodo tu sis Aeacidae similis Vulcaniaque arma capessas, quam te Thersitae similem producat Achilles, et tamen, ut longe repetas longeque revolvas nomen, ab infami gentem deducis asylo:
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII106)
Eo denique ferocem populum redegit, ut, quod vi et iniuria occuparat imperium, religione atque iustitia gubernaret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 30:1)
donec quasi contagio quodam per singulos itum est et proximis quibusque correptis totam Italiam sub se redegerunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE MUTATIONE REI PUBLICAE 8:1)
Qua victoria tantum hominum, tantum agrorum redactum est in potestatem, ut in utro plus esset nec ipse posset aestimare qui vicerat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SABINUM 3:1)
deinde moribundos ea seiunctione redisse in gratiam, quando sensissent quod eius opera redactis in sanguinem cibis inrigarentur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 7:2)
Sic redacto in disciplinam milite commissa acies, quodque nemo visurum se umquam speraverat factum, ut fugientes Numantinos quisquam videret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 11:2)
Metellus deinde totam insulam igni ferroque populatus intra castella et urbes redegit, Cnoson Eleuthernan et, ut Graeci dicere solent, urbium matrem Cydoneam;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CRETICUM 4:1)
novissime in deditionem redegit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 26:1)
Hic vero iam non privatis, sed totius senatus suffragiis iudicatum hostem Caesar adgressus intra Perusiae muros redegit conpulitque ad extrema deditionis turpi et nihil non experta fame.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PERUSINUM 3:1)
denique si nullam finem natura parasset frangendis rebus, iam corpora materiai usque redacta forent aevo frangente priore, ut nihil ex illis a certo tempore posset conceptum summum aetatis pervadere finem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 15:1)
immutabile enim quiddam superare necessest, ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 19:9)
immutabile enim quiddam superare necessest, ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 16:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION