라틴어 문장 검색

Knesworthus quoque, nuper maior Londinensis, et uterque vicecomes eiusdem anni pro delictis quibusdam in administratione munerum suorum in iudicium adducti, incarcerati, et postea solutione mille et quadringintarum librarum redempti.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:25)
Sane, durante triumviratu illo regum (Henrico Octavo Anglo, Francisco Primo Gallo, et Carolo Quinto Hispano) ea viguit inter ipsos diligentia ut nemo trium vel palmam terrae acquirere potuisset, quin reliqui duo statim rem ad aequilibrium deducerent, neque pacem foenore redimere sustinerent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 5:4)
Sed dicet quispiam usum earum vel in hoc maxime cerni posse, quod dominos ex periculis et calamitatibus redimant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 1:15)
Plures enim, sine controversia, divitiis suis magnis voene runt quam redempti sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 1:18)
Vae eis, quoniam recesserunt a me! Vastabuntur, quia praevaricati sunt in me. Et ego redimam eos, cum ipsi locuti sint contra me mendacia?
(불가타 성경, 호세아서, 7장13)
De manu inferni liberabo eos, de morte redimam eos? Ubi pestilentiae tuae, o mors? Ubi pestis tua, inferne? Consolatio abscondita est ab oculis meis ".
(불가타 성경, 호세아서, 13장14)
Dole et satage, filia Sion, quasi parturiens; quia nunc egredieris de civitate et habitabis in campo et venies usque ad Babylonem; ibi liberaberis, ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum.
(불가타 성경, 미카서, 4장10)
Sibilabo eis et congregabo illos, quia redemi eos, et multi erunt, sicut multi ante fuerant.
(불가타 성경, 즈카르야서, 10장8)
et scient omnes gentes quia est, qui redimat et liberet Israel ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장11)
Optat et uentos redimit cruore,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIV 5:1)
bona quidem eorum se venditurum, ita tamen qui eorum ipse sua bona redemisset, se bonorum venditionem inducturum et pecuniam multae nomine relaturum, ut incolumitatem retinere posset.
(카이사르, 아프리카 전기 90:3)
quos Cassius interfici iubet exceptis eis qui se pecunia redemerunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 55:10)
Quo facto duas res consecutus est, quod pignore animos centurionum devinxit et largitione militum voluntates redemit.
(카이사르, 내란기, 1권 39:6)
ipsum esse Dumnorigem, summa audacia, magna apud plebem propter liberalitatem gratia, cupidum rerum novarum. Complures annos portoria reliquaque omnia Haeduorum vectigalia parvo pretio redempta habere, propterea quod illo licente contra liceri audeat nemo.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 18장3)
Haedui questum quod Harudes, qui nuper in Galliam transportati essent, fines eorum popularentur: sese ne obsidibus quidem datis pacem Ariovisti redimere potuisse;
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 37장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION