라틴어 문장 검색

Si enim unius delicto mors regnavit per unum, multo magis, qui abundantiam gratiae et donationis iustitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Iesum Christum.
사실 그 한 사람의 범죄로 그 한 사람을 통하여 죽음이 지배하게 되었지만, 은총과 의로움의 선물을 충만히 받은 이들은 예수 그리스도 한 분을 통하여 생명을 누리며 지배할 것입니다. (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 5장17)
Unde emuli mei vehementer accensi concilium contra me congregaverunt, maxime duo illi antiqui insidiatores, Albericus scilicet et Lotulfus, qui iam de /f.9va/ functis magistris eorum et nostris, Guillhelmo scilicet atque Anselmo, post eos quasi regnare se solos appetebant, atque etiam ipsis tanquam heredes succedere.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 1:5)
Fortuitu namque mihi quadam die legenti occurrit quedam Bede sententia qua in expositione Actuum Apostolorum asserit Dyonisium Ariopagitam Corinthiorum potiusquam Atheniensium fuisse episcopum.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 5:2)
Quod valde eis contrarium videbatur, qui suum Dyonisium esse illum Ariopagitam iactitant, quem ipsum Atheniensem episcopum gesta eius fuisse profitentur.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 5:3)
"Quia quod notum est Dei, manifestum est in illis, etc." Et ubi Atheniensibus loquens, cum rem magnam de Deo dixisset, et quae a paucis posset intelligi:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:37)
Unde et juxta Augustinum, Apostolus Atheniensibus loquens, ut supra meminimus, cum rem magnam dixisset, et quae a paucis posset intelligi, quod in illo scilicet, vivimus, movemur, et sumus (Act. XVII, 28), adjecit, sicut et vestri quidam dixerunt (ibid.).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 59:7)
Platonem quippe Atheniensem fuisse constat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 59:8)
Et apud Athenienses in Martis curia disputans Aratum testem vocat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:2)
Dei, Atheniensibus loquens, cum rem magnam de Deo dixisset, et quae a paucis posset intelligi, quod in illo scilicet vivimus, movemur, et sumus (Act. XVII, 26) , adjecit, sicut et bene quidam dixerunt (ibid.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 5:8)
Qua occasione inducti orientalem ipsius insulae partem, quae usque hodie lingua Anglorum Eastengle vocatur, sortito nomine Saxones sunt adepti, Iutis et Anglis ad alia tendentibus in quibus suae sortis funiculo potirentur, ne esset cum sodalibus ullum de possessione litigium, quibus suppeteret amplitudo terrae ad regnandi emolumentum.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 3:5)
atque idcirco mandat, ut cum eo antiquos thesauros et paternas divitias sub eo regnaturus dividas.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 9:4)
Pro his ergo nunc incipiam servire duobus dominis, qui me sub Christo solo vivere, sub Christo solo regnare, praesentibus palatinis devoverim?"
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:24)
Sollicitas me spe regni, interfectis omnibus meis, ac si michi tam dira sit cupido regnandi ut velim praeesse domibus vacuis habitatore nobili et pretiosa supellectili.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 11:17)
Rex regum ista miserans videt, et secum, ut credo, regnaturum ad aeternam vitam transferet.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 11:19)
De quo constat, sicut et de aliis sanctis omnibus iam cum Christo regnantibus, quod, licet eius anima sit in caelesti gloria, non tamen per visitationem die noctuque longe est a corporis praesentia, cum quo promeruit ea quibus iam perfruitur beatae immortalitatis gaudia.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 20:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION