라틴어 문장 검색

Ac veluti si regnum aliquod aut status non ex literis et relationibus a legatis et nuntiis fide dignis missis, sed ex urbanorum sermunculis et ex triviis consilia sua et negotia gubernaret;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 237:4)
Veluti si quis, ante tormentorum igneorum inventionem, rem per effectus descripsisset, atque in hunc modum dixisset:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 261:1)
et qui effectum super certas tantum materias (inter eas, quae sunt susceptibiles) inducere potest;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 8:3)
Cometarum (si et illos numerare inter meteora libuerit) non deprehenditur constans aut manifestus effectus in augendis ardoribus anni, licet siccitates saepius inde sequi notatae sint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 88:1)
Quam inopes simus historiae quivis facile advertet, cum in tabulis superioribus, praeterquam quod loco historiae probatae et instantiarum certarum nonnunquam traditiones et relationes inseramus (semper tamen adjecta dubiae fidei et auctoritatis nota), saepenumero etiam hisce verbis, fiat experimentum, vel inquiratur ulterius, uti cogamur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 184:1)
et ponitur recte ut effectus caloris tantum in spiritum animalem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 221:2)
in secunda debet esse imago quae relationem aliquam habeat sive convenientiam ad illa loca certa;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:15)
At instantiae foederis ostendunt operationes et effectus, quae deputantur alicui ex illis heterogeneis ut propria, competere etiam aliis ex heterogeneis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 332:1)
ex quo liquet appetitum inflammandi per se effectum illum stupendum non operari.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 361:4)
Atque haec omnia deducuntur ad sensibile per effectus conspicuos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 384:7)
Licet meminerim me audisse ex relatione cujusdam fide digni, quod ipse in curandis oculorum suorum cataractis (erat autem cura talis, ut immitteretur festuca quaedam parva argentea intra primam oculi tunicam, quae pelliculam illam cataractae removeret et truderet in angulum oculi) clarissime vidisset festucam illam supra ipsam pupillam moventem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 421:5)
Denique in omni inquisitione naturae Quantum corporis requiratur ad aliquod effectum, tanquam dosis, notandum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 439:1)
Quem motum Schola (quae semper fere et denominat et definit res potius per effectus et incommoda quam per causas interiores) vel denotat per illud axioma, quod Duo corpora non possint esse in uno loco;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 442:6)
esse enim definitionem tantum per effectus, eosque particulares.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 451:14)
quia etiam effectus illi (quales quales sunt) non sunt ex proprietate caloris, sed tantum per accidens (idem enim facit frigus, ut postea dicemus), nempe ex desiderio partium homogenearum coeundi, adjuvante tantum calore ad discutiendum torporem, qui torpor desiderium illud antea ligaverat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 451:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION