라틴어 문장 검색

et fortasse ipse Philippus reduci iussisset, etiamsi Atheniensem uidisset emptorem quod ego fabulosum esse non dubito.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 5:4)
" Admonebo ergo non amare, non palam, sine convicio, sic, ut se redisse in memoriam, non reduci putet.
(세네카, 행복론, Liber V 138:4)
Hoc est enim, in quod fortuna ius perdidit, quod in nullius arbitrium reduci potest.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 56:4)
Eundem iam reducem et in republica florentem tam fortiter amisit quam secuta est, nec quisquam lacrimas eius post elatum filium notavit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 115:2)
Sive fauces nodus elisit, sive spiramentum aqua praeclusit, sive in caput lapsos subiacentis soli duritia comminuit, sive haustus ignis cursum animae remeantis interscidit ;
(세네카, De Providentia, book 1 74:7)
finis alterius mali gradus est futuri, protinus reduci novus paratur hostis;
(세네카, Hercules Furens 3:3)
inveniet viam aut faciet, adsis sospes et remees precor tandemque venias victor ad victam domum.
(세네카, Hercules Furens 3:30)
pacem reduci velle victori expedit, victo necesse est.
(세네카, Hercules Furens 5:21)
intus immensi sinus placido quieta labitur Lethe vado demitque curas, neve remeandi amplius pateat facultas, flexibus multis gravem involvit amnem:
(세네카, Hercules Furens 10:14)
vota quae superis tuli, cessere captae, paelici felix fui, illi meas audistis, o superi, preces, incolumis illi remeat.
(세네카, Hercules Oetaeus 5:10)
.dic sub Aurora positis Sabaeis, dic sub occasu positis Hiberis, quique sub plaustro patiuntur ursae quique ferventi quatiuntur axe, dic sub aeternos properare manes Herculem et regnum canis inquieti, unde non umquam remeabit ille.
(세네카, Hercules Oetaeus 23:2)
ad Tartara olim regnaque, o nate, ultima rediturus ibas - quando ab inferna Styge remeabis iterum?
(세네카, Hercules Oetaeus 26:6)
mitia Cadmeis remeabunt sidera Thebis, si profugus Dircen Ismenida liqueris hospes regis caede nocens, Phoebo iam notus et infans.
(세네카, 오이디푸스 3:21)
non si ipse remeet, arte Mopsopia potens qui nostra caeca monstra conclusit domo, promittat ullam casibus nostris opem.
(세네카, 파이드라 2:21)
sed furor cogit sequi peiora, vadit animus in praeceps sciens remeatque frustra sana consilia appetens.
(세네카, 파이드라 2:52)

SEARCH

MENU NAVIGATION