라틴어 문장 검색

ita ut exsurgens de medio optimatum suorum consessu, genua flecteret in terram, Deo gratias agens, quod tale munusculum de terra Anglorum mereretur accipere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 12:3)
non igitur presso tellus exsurgit aratro, nec frugem segetes praebent neque pabula terrae;
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae48)
hinc placidus nobis per tempora uertitur annus, hinc et colla iugo didicit submittere taurus et lenta excelsos uitis conscendere ramos, tondeturque seges maturos annua partus, et ferro tellus, pontus confinditur aere, quin etiam structis exsurgunt oppida muris.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae51)
consulares quoque ac seniores ab residuo tribuniciae potestatis odio, cuius desiderium plebi multo acrius quam consularis imperii rebantur esse, prope malebant postmodo ipsos decemviros voluntate abire magistratu quam invidia eorum exsurgere rursus plebem:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 443:1)
et Roma cum frequentia crescere, tum tota simul exsurgere aedificiis et re publica impensas adiuvante et aedilibus velut publicum exigentibus opus et ipsis privatis - admonebat enim desiderium usus - festinantibus ad effectum operis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 42:1)
id erat formidolosissimum hosti, cum velut victos insecuti novam repente aciem exsurgentem, auctam numero, cernebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 113:1)
tempus exsurgendi ex insidiis et adgrediendi hostem Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 614:1)
cum in alto ubi substiterant cibo reficerent vires, contemplatus Eudamus hostes claudas mutilatasque naves apertis navibus remulco trahentes, viginti paulo amplius integras abscedentes, e turri praetoriae navis silentio facto exsurgite inquit et egregium spectaculum capessite oculis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 268:3)
exsurgite inquit qui terrore meo occidistis prae metu.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 115)
ut iacui, exsurgo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 116)
ubi erit accubitum semel, ne quoquam exsurgatis, donec a me erit signum datum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 4217)
lumbos porgite atque exsurgite.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 2189)
qui autem auscultare nolet, exsurgat foras, ut sit ubi sedeat ille qui auscultare volt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 12)
Quaeso edepol, exsurge;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 183)
exsurge, praeco, fac populo audientiam;
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS6)

SEARCH

MENU NAVIGATION