라틴어 문장 검색

haec vero cum inducuntur, etsi non ab arte sunt posita, fulgentes colorum reddunt visus, et ideo quod pretiosa sunt, legibus excipiuntur, ut ab domino, non a redemptore repraesententur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장29)
per id faciundo motus circinationis cogit pressionibus examinare paucis manibus oneris maximi pondus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장10)
cum enim ansa propius caput, unde lancula pendet, ibi ut centrum est conlocata et aequipondium in alteram partem scapi, per puncta vagando quo longius paulatim ad extremum perducitur, paulo et inpari pondere amplissimam pensionem parem perficit per scapi librationem, et examinato longius ab centro recedens ista inbecillior aequipondii brevitas maiorem vim ponderis momento deducens sine vehementia molliter ab imo susum versum egredi cogit [futurum]. Quemadmodum etiam navis onerariae maximae gubernator ansam gubernaculi tenens, qui οἴαξ a Graecis appellatur, una manu momento per centrum ratione pressionibus aptis agitans, versat eam amplissimis et inmanibus mercis et penus ponderibus oneratam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장15)
Onerum vero maxima pondera, cum feruntur a phalangariis hexaphoris et tetraphoris, examinantur per ipsa media centra phalangarum, uti diviso oneris solido pondere certa quadam divisionis ratione aequas partes collis singuli ferant operarii.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장19)
Sanctus Thomas Aquinas sapienter significavit “ex intentione primi agentis” multiplicitatem varietatemque manare, Qui voluit “ut quod deest uni ad repraesentandam divinam bonitatem, suppleatur ex alia”,quia eius bonitas “per unam creaturam sufficienter repraesentari non potest”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 109:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION