라틴어 문장 검색

vixeruntque mira concordia, per mutuam caritatem et in vicem se anteponendo, nisi quod in bona uxore tanto maior laus, quanto in mala plus culpae est.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 6장 1:3)
Caecina belli avidus proximam quamque culpam, antequam paeniteret, ultum ibat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 67장6)
paucorum culpa fuit, duorum poena erit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 84장8)
ipse postremo Spurinna, non tam culpam exprobrans quam rationem ostendens, relictis exploratoribus ceteros Placentiam reduxit minus turbidos et imperia accipientis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 19장5)
nec solum apud Caecinam, qui culpam in militem conferebat seditioni magis quam proelio paratum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 27장2)
Celsus et Paulinus, cum prudentia eorum nemo uteretur, inani nomine ducum alienae culpae praetendebantur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 39장2)
ita trepidi et utrimque anxii coeunt, nemo privatim expedito consilio, inter multos societate culpae tutior.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 52장5)
Valens ob lucra et quaestus infamis eoque alienae etiam culpae dissimulator.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 56장7)
aperte descendisse in causam videbatur, eoque gravior militibus erat culpae vel gloriae socius.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 3장3)
quippe Moesicae legiones adiutam a se Pannonicorum ultionem referentes, et Pannonici, velut absolverentur aliorum seditione, iterare culpam gaudebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 11장3)
Aegre id pati Antonius et culpam in Mucianum conferre, cuius criminationibus eviluissent pericula sua;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 53장1)
trepidus ad haec Vitellius pauca purgandi sui causa respondit, culpam in militem conferens, cuius nimio ardori imparem esse modestiam suam;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 70장14)
haud facile quis uni adsignaverit culpam quae omnium fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 78장7)
infensior illic miles culpam cladis in Hordeonium vertebat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 25장2)
tum e seditiosis unum vinciri iubet, magis usurpandi iuris, quam quia unius culpa foret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 25장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION