라틴어 문장 검색

In eo tamen qui cognoscit plurimum ponendum, si laus eum misericordis potius quam reprehensio dissoluti consecutura est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 183:1)
sed patet media quaedam via, sicut in cultu victuque accessit aliquis citra reprehensionem nitor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 217:4)
est etiam gradatio quaedam et conversio et verborum concinna transgressio, contrarium et dissolutum, et declinatio et reprehensio, et exclamatio et imminutio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 35:1)
aut reprehensione:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 65:3)
sed aliam huic similem, verum multo ad agendum difficiliorem, cum personae potentes obstant, sine quarum reprehensione teneri causa non possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 114:2)
atque, ut ordinem sequar, primum sunt quae imperitis quoque ad reprehensionem notabilia videntur, id est, quae, commissis inter se verbis duobus, ex ultima prioris ac prima sequentis syllaba deforme aliquod nomen efficiunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 290:1)
mollior nonnunquam cum reprehensione diversae partis imitatio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 312:1)
caecis hoc, ut aiunt, satis clarum est, nec quisquam, qui sufficientia sibi (modica autem haec sunt) possidebit, hunc quaestum sine crimine sordium fecerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 124:1)
eo profusius omnibus modis quaestui atque sumptui deditus erat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 13장12)
Ea tempestate plurumos cuiusque generis homines adscivisse sibi dicitur, mulieres etiam aliquot, quae primo ingentis sumptus stupro corporis toleraverant, post, ubi aetas tantummodo quaestui neque luxuriae modum fecerat, aes alienum grande conflaverant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 24장5)
Homines sceleratissimi, cruentis manibus, immani auaritia, nocentissimi et idem superbissimi, quibus fides decus pietas, postremo honesta atque inhonesta omnia quaestui sunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장23)
Expectabisne fenoris quaestum aut ex merce conpendium aut tabulas beati senis, cum fieri possis statim dives ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 10:1)
Ille, qui et mari et terra pecuniam agitabat, qui ad publica quoque nullum relinquens inexpertum genus quaestus accesserat, in ipso actu bene cedentium rerum, in ipso procurrentis pecuniae impetu raptus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 4:1)
Praeterea non essent digni reprehensione, quibus nimium voluptas placet quibusque summus est doloris timor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 3:1)
hoc quaestu se sustinebat, vendere civitatulas solebat.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 7:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION