라틴어 문장 검색

ubi a superiore, comprimendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 20:8)
Curatio prima est supra praecordia imponere quae reprimant cataplasmata, secunda sudorem prohibere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 2:1)
si dura, in isdem sorbitionibus subsistendum, inponendumque praecordiis quod simul et reprimat et molliat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 6:5)
Vtilia etiam sunt cataplasmata, quae reprimunt, maximeque si corpora teneriora sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 12:1)
Suppurationes autem, quae in aliqua interiore parte oriuntur, ubi notae fuerint, primum id agere oportet per ea cataplasmata, quae reprimunt, ne coitus inutilis materiae fiat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 11:1)
hoc enim sine ulla noxa comprimi ulcera.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 9장 2:2)
Gargarizationes quoque lenes, sin hae parum proficiunt, reprimentes, utiles sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 9장 3:5)
Vbi exaestuat, aceto cum rosa extrinsecus subinde fouendus inponendusque puluis cum oleo et ea cataplasmata, quae simul et reprimunt et emolliunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 1:7)
inponenda uero extrinsecus quae simul et reprimunt et emolliunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 4:4)
id enim plus quam uinum ad conprimendum stomachum potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 10:3)
Prosuntque aduersus dolores imposita calida fomenta uel ea, quae simul et reprimunt et emolliunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 3:7)
Inponenda extrinsecus cataplasmata, primum quae reprimant, deinde calida quae diducant, quibus recte iris uel apsinthium adicitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 2:4)
Paulatim deinde faciendus est transitus ad ea, quae uentrem conprimunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 19장 4:1)
imponere cataplasmata super uentrem, quae reprimunt, quod in superioribus uentris morbis non expedit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 2:3)
Demittendus homo in aquam calidam oleo mixtam, potui danda aqua quae comprimat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:37)

SEARCH

MENU NAVIGATION