라틴어 문장 검색

refutatio autem accusationis, in qua est depulsio criminis, quoniam Graece στάσισ dicitur, appelletur Latine status;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 25장 1:1)
iam reus factus dispensator et iudicium inter cubicularios actum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 53:19)
et voti reus et qui vendidit orbem, iam sibi quisque deos avido certamine fingit.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 3:7)
Saepe impetravit veniam confessus reus:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta.12)
Veniebat in mentem priores nostros etiam singulorum hospitum iniurias voluntariis accusationibus exsecutos, quo deformius arbitrabar publici hospitii iura neglegere.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 5:2)
Ille accusationem vel fortuita vel voluntaria morte praevertit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 4:2)
Nihilo minus Baetica etiam in defuncti accusatione perstabat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 5:1)
Itaque, cum ad nomen eius in extrema actione venissem - neque enim ut initio sic etiam in fine verendum erat, ne per hoc totius accusationis auctoritas minueretur -, honestissimum credidi non premere immerentem, idque ipsum dixi et libere et varie.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 19:2)
Iam illa quam ardua quam molesta, tot reorum amicis secreto rogantibus negare, adversantibus palam obsistere!
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 24:1)
E testibus quidam, sive iratus quod evocatus esset invitus, sive subornatus ab aliquo reorum, ut accusationem exarmaret, Norbanum Licinianum, legatum et inquisitorem, reum postulavit, tamquam in causa Castae - uxor haec Classici - praevaricaretur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 28:1)
Est lege cautum ut reus ante peragatur, tunc de praevaricatore quaeratur, videlicet quia optime ex accusatione ipsa accusatoris fides aestimatur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 29:1)
revocatus a Nerva sortitusque Bithyniam rediit reus, accusatus non minus acriter quam fideliter defensus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 2:2)
Rufo successit Theophanes, unus ex legatis, fax accusationis et origo.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 3:2)
Nam cum e lege accusator sex horas, novem reus accepisset, ita diviserat tempora reus inter me et eum qui dicturus post erat, ut ego quinque horis ille reliquis uteretur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 9:5)
Arguebatur enim multa in accusatione fecisse, quae illa ipsa lege qua Bassum accusaverat tenerentur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 20:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION