라틴어 문장 검색

Nam quemadmodum incommodorum onere usque ad miserum non deprimitur, sic commodorum inopia non deducitur a beatissimo, sed tam sine commodis beatissimus est, quam non est sub incommodis miser;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 16:3)
Capax est noster animus, perfertur illo, si vitia non deprimant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 30:4)
decretis agendum est, ut revellatur penitus falsorum recepta persuasio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 34:2)
Non sunt enim humilia illa sed placida et ad animi tenorem quietum compositumque formata, nec depressa sed plana.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 8:3)
veniet, qui te revellat dies et ex contubernio foedi atque olidi ventris educat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 27:9)
haec vero, de quibus paulo ante dicebam, minuunt et deprimunt nec, ut putatis, exacuunt, sed extenuant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 19:4)
mundum revelli sedibus totum suis ipsosque rupto crederes caelo deos decidere et atrum rebus induci chaos.
(세네카, 아가멤논 10:30)
itaque dum genera dicendi transfert et modo exilis esse uolt nudisque rebus haerere, modo horridus et ualens potius quam cultus, modo breuis et concinnus, modo nimis se attollit, modo nimis se deprimit, ingenio suo inlusit et longe deterius senex dixit quam iuuenis dixerat;
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 5:3)
humili se ac depresso loco putat stare, quisquis non supra rem publicam stetit ;
(세네카, 행복론, Liber V 88:4)
Fruitur nunc aperto et libero caelo, ex humili atque depresso in eum emicuit locum, quisquis ille est, qui solutas vinculis animas beato recipit sinu, et nunc libere illic vagatur omniaque rerum naturae bona eum summa voluptate perspicit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 54:1)
Omnia ista, non refert in quantum procedant extendantque se, angusta sunt, misera, depressa;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 135:4)
Atqui hoc dicit, illam extolli vult et deprimi, quoniam laetitia ob recte factum clara magnificaque est, ira ob alienum peccatum sordida et angusti pectoris est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 30:3)
utrumque enim, et quod extollendum et quod deprimendum est, similibus alitur, facile autem etiam adtendentem similia decipiunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 108:2)
non poteris revelli, cum voles.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 190:9)
Necessarium est itaque foeditatem eius ac feritatem coarguere et ante oculos ponere quantum monstri sit homo in hominem furens quantoque impetu ruat non sine pernicie sua perniciosus et ea deprimens, quae mergi nisi cum mergente non possunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION