라틴어 문장 검색

Sed postquam bello confecto de Rhodiis consultum est, maiores nostri, ne quis divitiarum magis quam iniuriae causa bellum inceptum diceret, inpunitos eos dimisere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장8)
Ipsi prouincia Numidia, Minucio Macedonia evenerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 35장5)
Itaque effeminatissimam vocem illius Rhodii existimo, qui cum in caveam coniectus esset a tyranno et tamquam ferum aliquod animal aleretur, suadenti cuidam, ut abstineret cibo:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 6:3)
Quot oppida in Syria, quot in Macedonia devorata sunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 9:2)
patriam vero proscriptionibus, incursionibus, bellis laceratam post tot mala destinavit ne Romanis quidem regibus, ut, quae Achaeis, Rhodiis, plerisque urbibus claris ius integrum libertatemque cum immunitate reddiderat, ipsa tributum spadonibus penderet !
(세네카, 행복론, Liber V 97:2)
Per Macedoniam, Siciliam, Aegyptum, Syriam Asiamque et omnis prope oras bello circumactus Romana caede lassos exercitus ad externa bella convertit.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 22:2)
Nam Telesphorum Rhodium amicum suum undique decurtatum, cum aures illi nasumque abscidisset, in cavea velut novum aliquod animal et invisitatum diu pavit, cum oris detruncati mutilatique deformitas humanam faciem perdidisset ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 107:1)
sed maxime illum in Asiam et in Macedoniam hortatus est in Cassi et in Bruti castra.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 11:13)
cum in Armenia, Macedonia, Italia, ceterisque eiusdem lineae regionibus longissima dies siue nox XV, breuissima VIIII conpleat horas.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 2:15)
Aeneam ab simili clade domo profugum, sed ad maiora rerum initia ducentibus fatis,) rimo in Macedoniam venisse, inde in quaerentem sedes delatum, Sicilia classe ad Laurentem agrum tenuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 20:1)
qui si ex habitu novae fortunae novique, ut ita dicam, ingenii quod sibi victor induerat spectetur, Dareo magis similis quam Alexandro in Italiam venisset et exercitum Macedoniae oblitum degenerantemque iam in Persarum mores adduxisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 256:1)
quae civitates continentis quaeque insulae ad Macedoniam vergunt, eae Philippi regnique eius essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 451:2)
si congruentia litteris legatorumque indiciis Philippi consilia essent, ut M. Valerium praetorem litteris certiorem faceret, isque L. Apustio legato exercitui praeposito Tarentum ad classem profectus primo quoque tempore in Macedoniam transmitteret daretque operam ut Philippum in regno contineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 525:1)
inter Philippum Macedoniae regem et Hannibalem societas iuncta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIII Periocha 15)
urbem esse videbat cum opulentam nobilemque, tum maritimam et in Macedoniam opportune versam, regemque Philippum hunc portum, si transiret in Italiam, quoniam Brundisium Romani haberent, petiturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 163:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION